Narta[1] una ex duabus laminis ligneis, metallicis, vel plasticis quae ad pedes alligantur in nartatione (lapsu super nivem) adhibentur. Forma nartae propter genus nartationis variat.

Narta Alpina

Carolus du Fresne, Dominus du Cange sic nartam explicat:

NARTA, Species solearum lignearum, quibus in transmittenda glacie altissimisque nivibus utuntur Scricfinni[2] aliaeque gentes finitimae. Nil aliud sunt, ut Hofmannus exponit, quam lignum tenue et longiusculum, anteriori sui parte incurvum, in cuius medietate ansa est ex corio, cui pes inseritur, subiecta ex contorto vimine alia, qua posteriora pedis firmantur.[3]

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  2. Hoc est Scridfinnar, Sami.
  3. Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre s.v. "narta".

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad nartas spectant (skis, Skis).