Littera initialis
Littera initialis[1] sive initium[2] est littera prinicpialis ornata, quae in incunabulis et manuscriptis in initio textus vel capitum collocata est. Litterae initiales minores ornatu carentes, quibus in textu sententiae vel articuli novi denotantur, litterae Lombardae[3][4] dicuntur. Quae saepe coloribus notatae sunt.
In manuscriptis illuminatis litterae initiales, quae picturas ad argumentum pertinentes continent, linguis vernaculis (Anglice, Theodisce) initia historiata[5] nominantur. Primo in manuscriptis Insularum Britannicarum saeculi octavi inveniuntur. Litterae initiales, quae pampinis, animalibus vel quibuslibet hominibus ornnatae sunt, iisdem linguis initia inhabitata[6] appellantur.
Etiam principales nominum litterae initiales vocantur. Inprimis artifices litteris initialibus ad artificia subscribenda utuntur, plerumque artificio quodam expolitis (ut puta Albertus Durerus). His diebus litterae initiales saepe in litteris electronicis ad nomen contrahendeum in usu sunt.
Exempla
recensere-
Initium historiatum: Corpus litterae formam delinieationis praebet; in pictura papa Gregorius IX videtur.
-
Initium habitatum: homines in littera moventur, corpus litterae saepe pampinis constat. Exemplum: Littera initialis P in Abbatia Malmesburiensi, Wiltoniensis comitatus.
-
Littera initialis figurata: Corpus litterae figuris constat. Exemplum: Littera N ex Abecedario figurarum, quod dicitur, Magistri E. S.
-
Quod littera initialis verborum Te igitur in initio Canonis Missae semper forma crucis fingebatur, in Missali Romano hoc loco pictura crucis inserta est.
-
Litterae initiales.
-
Psalterium cum littera initiali illuminata et Lombardis.
-
syngrapha anni 1768 cum litteris initialibus.
-
Initium historiatum illuminatum: Colloquium sanctorum (Universitas Princetoniensis).
-
Una ex plurimis litteris initialibus minoribus de Codice Cenannensi.
Notae
recensere- ↑ Verbum saepissime in manuscriptis describendis usitatum, ut puta [1]
- ↑ Similiter, ut puta [2]
- ↑ Lexikon des gesamten Buchwesens online [3]
- ↑ Die Geschichte der freyen Künste ..., p. 294 [4]
- ↑ Anglice: historiated initial, Germanice: Historisierende Initiale
- ↑ Anglice: inhabited initial, Germanice: bewohnte Initiale.
Weblinks
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad litteras intiales spectant. |
Vide Littera initialis in Victionario. |