Manuscriptum illuminatum
Manuscriptum illuminatum[1][2] est manuscriptum, in quo textus ornamentis ut puta litteris initialibus, marginaliis, picturis (raro Latine, saepissime autem his diebus miniaturae nominatis) auctus est. Ut ex citationibus apud Du Cange collectis videri potest, "illuminare" medio aevo non solum pingere, sed saepius auro vel argento ornare significavit; his diebus hic terminus ad quaelibet manuscripta ornata sive picturis aucta transfertur.
Historia
recensereArs librorum pingendorum una cum codice ex saeculo secundo orta est voluminibus pictis praecedentibus. Postquam Imperium Romanum Occidentale exstinctum est, ea ars quamvis rationibus mutatis a scriptoribus Byzantinis usque ad saeculum decimum quintum continuata est. Ars byzantina etiam magnam vim ad partes Asiae occidentalis, Paeninsulam Balcanicam, Russiam et quodam modo etiam ad artem Coptiacam habuit.
In Occidente sive Europa Latina procedentibus saeculis magna facta est generum pingendi sive illuminandi commutatio: Medio aevo ineunte manuscripta rationibus artis Merovingicae ac Hiberno-Saxonicae ornata sunt. Renovatione Carolingiana pictura byzantina maximi momenti erat. Progreditur ars librorum pingendorum in Regno Francorum orientalium. Ars Romanica prima scholas pingendi regionales propriis communibus in unum genus Europaeum coniunxit. Postquam Ars Gothica in Francia et Anglia circa annos 1160/1170 nata est, scriptores sive pictores Francici per saecula sequentia iter gubernaverunt.
Typographia inventa usus ornamentorum (ut puta litterarum initialium, rubricarum, picturarum) cito decrevit.
Etiam aliae culturae libros variis modis ornaverunt, inter quas et Islamica, quae ex saeculo undecimo libros ornamentis et calligraphia instruxit. In America praecolumbiana propria librorum pingendorum traditio fuit, cuius reliquiae sunt pauca Aztecorum ac Mayarum manuscripta.
Confectio manuscriptorum illuminatorum
recensereMedio aevo libri plerumque in monasteriis confecti sunt. Postquam scriptor textum scripserat, pictor penna ac penicillo ornamenta adiunxit. Initio scriptor erat et pictor, paulatim autem collegium pictorum sive miniatorum crevit. Cum color, qui primo ruber erat, rubrica appellatus sit, ex saeculo undecimo scriptores etiam rubricatores et pictores illuminatores dicti sunt. Scribebatur et pingebatur in pergamena vel carta bombycina[3]. Atramentum ex fuligine lucernae et cummi mixtum, colores varii albo ovi, cummi vel glutino temperati sunt. Ornamenta initio formas plantarum animaliumque imitantes picturaeque interdum textum respexerunt; artifices autem saepe ingenium secuti res fictas descripserunt.[4]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Vide vocem "illuminare": du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294a. [1], et "illuminatio": du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294b. [2].
- ↑ Manuscripta illuminata: Brepols [3].
- ↑ vide Art. Bombyzinpapier [4]
- ↑ Caput partim vocem "Miniatur" (Meyers Großes Konversations-Lexikon, Band 13. Leipzig 1908, S. 873-876) [5] sequitur.
-
Adoratio Magorum ex Antiphonario Philippi de Lévis, episcopi; fecit Antonius Olivier annis inter 1533 et 1537.
-
Codex Gigas (92×50 cm) est maximum manuscriptum in pergamena scriptum (Bohemia, circa annum 1229).
-
Littera initialis Gothica P cum pictura Sancti Petri auro inducto (Flandria, 1407).
-
In columnis littera initialis et miniatura inserta; extra textum marginalia vegetabilia cum ineptiis (Francice: drôleries). Magister officinae Vencelsai, qui dicitur: Bulla Aurea, pagina titularis (1400)
-
Codex Hitda (Colonia Agrippina, circa annum 1020, Iesus cum discipulis, tempestas in stagno Genesareth)
-
Codex Cenannensis (circa annum 800, initium evangelii Sancti Ioannis, In principio erat verbum)
-
Kalila et Dimna (Herat, 1429).
-
Haggadah, psalmus 79,6 (Germania, saec. 14.).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad manuscripta illuminata spectant. |
- Fragmentum de arte pingendi tractatus. Textus: Anonymus Bernensis, De clarea (Burgerbibliothek Bern. Cod. A 91.17), in: Quellenschriften für Kunstgeschichte und Kunsttechnik des Mittelalters und der Renaissance 7, ed. H. Hagen, Wien 1874 (in interrete: [6])
- Thompson, Edward M. (1911). "Illuminated Manuscripts" [7] . Encyclopædia Britannica. 14 (11. ed.). pp. 312–320.
- Manuscripta Mediaevalia
- Bibliotheca Britannica (Anglice The British Library), Catalogus manuscriptorum illuminatorum