Vide etiam paginam discretivam: Dido (discretiva)

Dido (etiam Elissa et Theiossô appellata), secundum traditionem Graeco-Romanam fuit conditrix et prima Carthaginis regina.

Cena Didonis et Aeneae (Vergilius Romanus, saec. 5./6.)
Mors Didonis (Vergilius Vaticanus, circa annum 400)
Dido, opus Henrici Frederici Füger (anno 1792)

Traditur eam filiam Beli Tyriorum regis fuisse primis nuptiis Sichaeo iunctam. Quem cum Pygmalion, frater Didonis, thesauros eius cupiens, interfecisset, illam somniis monitam thesauris clam effossis navem conscendisse et in Africam delatam esse. Ibi tantum sibi soli emisse, quantum taurino corio posset circumdari. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidisse, quam Carthaginem appellavisset. Deinde cum Iarbas rex nuptias eius ambiret recusantemque vi et armis cogeret, sibi ipsi manus intulisse.

Dido imprimis ex Vergilii poetae Aeneide nota est, quo in libro sors Didonis cum Aeneae fato coniuncta est. Ut Vergilius narrat, Aeneas Troia capta profugus vi tempestatis Carthaginem delatus a Didone hospitio receptus est. In amorem mutuum inciderunt; quod autem Aeneas ab Iove sive a fato iussus Didonem demum deseruit, ea mucrone ab Aenea dono dato in pyra, quam soror Anna inflammavit, mortem sibi conscivit.

Tria nomina: Elissa, Dido, TheiossôRecensere

Varie tria nomina reginae a radicibus semiticis deducuntur:

  • Barton opinatur Didonem epitheton esse eiusdem radicis Semiticae ac David, "amatam" sive "amatum" significantem.[1] Alii Didonem "migrantem" sonare putant.[2][3]
  • Secundum Marie-Pierre Noël, "Elishat/Elisha" est nomen saepius in votivis Punicis attestatum. Compositum est ex radice Semitica *ʾil- ("deus") et syllaba "‐issa", quae aut "ignis" aut "mulier" significare posset.[4] Alii nomen formam femininam nominis dei "El" esse putant.[5]
  • Graece Dido Theiossô appellatur, quo nomine Élissa versa esse videtur: el fit theos.[6]

Vergilius forma "Dido" in nominativo utitur, aliis in casibus "Elissa".

DidacticaRecensere

Ad pueros discendos in formam libri nubeculati hanc fabulam delineatrix batavica Magda van Tilburg redegit (Vergilius Dido et Aeneas, sumptibus C.C. Büchner, Bambergae, isbn: 978-3-7661-5607-5, 56 p.) (latine)

NotaeRecensere

  1. Barton, Semitic and Hamitic Origins (1934), p. 305.
  2. Noël, Marie‐Pierre (2014), Élissa, la Didon grecque, dans la mythologie et dans l’histoire (PDF) (Francice), Université de Montpellier
  3. María Eugenia Aubet, Tiro and the Phoenician colonies of the West, ed. 2., Bellaterra, 1994, p. 217
  4. Noël (2014), p.3
  5. Smith, Carthage and the Carthaginians (1878, 1902), p. 13.
  6. Noël (2014) p. 5