Aeneis

Poësis epica Publii Vergilii

Aeneis (-idos, f. vel -idis, f.) est Publii Vergilii Maronis magnum praeclarumque opus, unum optimorum operum litterarum Latinarum et universarum.

Penates Aeneam hortantur ut e Creta ad Italiam eat (Aen. 3.147 sqq.). Imago e libro manuscripto, MS Vat. lat. 3225 (Bibliotheca Apostolica Vaticana).

Aeneis poema heroicum, sive epicum, ab Aenea Troiano, Veneris Anchisaeque filio, Priami genero, nomen habet: non quod acta illius omnia comprehendat, sed unum inter omnia praecipuum, scilicet regnum in Italia constitutum. Scripta est a Virgilio in gratiam, tum Romanae totius gentis, tum familiae imprimis Iuliae, quae originem referebat suam ad Iulum sive Ascanium, Aeneae filium ex Creusa, Priami filia. In hanc porro familiam adscitus a Iulio Caesare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Aegypto subacta, Marco Antonio et Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus. Scribi coepta est, a.U.c. 724 exeunte, Vergilii 40, Octaviani 33 (id est, anno 31 a.C.n.), cum Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hiemaret; atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuo animum Aeneidi videtur applicuisse, et in ea annos, ut habet Servius, undecim collocasse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur. Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum et in Georgicis Hesiodum, ita in Aeneide Homerum, cuius Odysseam sex prioribus libris, Iliadem sex posterioribus, expressit.

Contenta

recensere

Propositione et invocatione praemissis, narratio incipit a septimo Aeneae profectionis anno, quo tempore, Troianis e Sicilia in Italiam solventibus, Iuno tempestatem excitat conciliato sibi Aeolo. Cohibet tempestatem Neptunus. Naves Aeneae septem in portum Africae se recipiunt, ceteris aliis alio disiectis. Venus apud Iovem de filii calamitate queritur. Solatur eam Iuppiter, praedicta Aeneae eiusque posteritatis futura felicitate. Mittitur Mercurius, qui Carthaginiensium animos Troianis placabiles reddat. Venus, specie venatricis sumpta, occurrit Aeneae, regionem Achate comite exploranti. Indicataque Didonis et regionis conditione, utrumque nebula septum Carthaginem dimittit. Illic Aeneas, templum ingressus, primum in belli Troiani picturas incidit, deinde in Didonem, et in socios, quos fluctibus oppressos putaverat, Didone supplicantes. Dat se in conspectum Aeneas. A regina benigne excipitur. Accersitur per Achatem Ascanius, cuius in locum dolo Veneris Cupido suggeritur, ut Aeneae amorem erga Didonem instillet. Abeunt omnes in conclave ad convivium.

Liber II

recensere

Narrat Didoni Aeneas Troiani excidii seriem extremumque discrimen. Graeci decennali bello paene fracti, dolo capere urbem constituunt. Fugam simulant; circa Tenedum insulam latent; equum abietis materie confectum relinquunt in castris, refertum Achaeorum principibus; qui in urbem Troiam, per fraudem Sinonis, cui fidem exitium Laocoontis faciebat, inducitur. Noctu reserata eius alvo Graeci erumpunt. Admissoque exercitu, Troiam ferro et igni populantur. Somnio ab Hectore admonetur Aeneas ut fuga sibi consulat, sed ille, cum ducat vitam pro patria amittere honestius quam fuga se morti subripere, coacta manu, agmine facto, Graecos aliquot caedit. Sumptisque eorum armis, propter simillimam hostium formam, suorum telis fere obruitur. At vastata regia, Priamo Pyrrhi manu interfecto, Aeneas domum revertitur, Anchisae patri sacra Penatesque committit, eumque suis imponit humeris; et cum Ascanio filio, Creusaque uxore, fugam capit. Mox amissa Creusa cum ex urbe exire conarentur, iter ad eam quaerendam relegit. Occurrit mortuae uxoris umbra, monetque se a Cybele in Phrygia detineri. Reddit ille in montem Idam, et cum sociis mari fugam parat.

Liber III

recensere

Pergit Aeneas enarrare Didoni casus suos, quorum altera pars hoc libro continetur, nempe navigatio. Aeneas, incensa Troia, classe viginti {?} navium ad urbem Antandrum clam fabricata, Thraciam defertur, ubi cum urbem conderet, territus prodigio caesi a Polymnestore rege Polydori, navigat in insulam Delum, consulturus oraculum Apollinis, a quo monitus ut antiquam matrem exquireret, Anchisae interpretatione Cretam esse insulam ratus, Troianae gentis originem, eo contendit, urbemque novam aedificat. At inde peste depulsus, somniis monitus a Diis Penatibus, Italiam vera esse Troianorum cunabula, Italiam petit. In itinere iactactus tempestate in insulas Strophades, infestas habet Harpyias, quarum ex una audit se non prius in Italia fixurum sedes, quam fame coactus fuerit mensas absumere. Hinc Actium promontorium delatus, ibi ludos celebrat. Tum in Epirum appulsus, Andromachen repperit, iam Heleni uxorem, et mortuo Pyrrho in Chaonia Epiri parte regnantem. Audit ab Heleno, rege eodem ac vate, sedem sibi a Diis in Italia paratam: eo loco, ubi suam albam inveniret triginta fetus enixam. Admonetur ab eodem, ne in proxima Italiae parte considat Graecorum metu, qui ventis eo disiecti fuerant; tum ne Siculum traiiciat fretum, metu Scyllae et Charybdis; sed deflexo ad occasum cursu Siciliam circumeat. Relicta igitur Epiro, Tarentum, quae in vicina Italiae ora est, et Siciliae partem Aetnae monti proximam praetervectus. Hinc supplicem recipit Achemenidem, socium Ulyssis, ab eoque de feritate Cyclopum edoctus, observatis omnibus Heleni praeceptis, tandem Deparnum, occidentalem Siciliae portum, obtinet, ubi moritur Anchises; atque hinc media aestate solvens Aeneas in Italiam, tempestate in Africam eicitur. Et hic finis est narrationis.

Liber IV

recensere

Dido amores in Aenean suos Annae sorori aperit. Eiusque consilio animum adiicit ad nuptias Iuno, ut Aeneam ab Italia avertat, agit cum Venere de conciliandis inter utrumque nuptiis. Aeneas ac Dido venatum abeunt, subortaque Iunonis artibus tempestate, confugiunt in antrum. Ibidemque falsum illud infaustumque coniugium perficitur. Iarbas, Gaetulorum rex, Iovis Ammonis filius, Didonis procus, advenam sibi praeferri indignans, apud Iovem graviter queritur. Iupiter, et eius precibus et fatis urgentibus adductus, Mercurium ad Aeneas mittit, qui eum abire in Italiam iubeat. Parat clam Aeneas omnia ad navigationem necessaria; quod suspicata Dido, precibus et lacrumis deterrere eum ab incepto, tum per se, tum per sororem conatur. Aeneas, iterum a Mercurio in somnis admonitus, nocte intempesta vela ventis dedit. Dido doloris impatiens, exstructam simulatione sacri magici pyram conscendens, ipso Aeneae gladio sibi vitam adimit.

Aeneas, e Libya in Italiam navigans, deflectere in Siciliam vi tempestatis cogitur; ubi ab Aceste Troiano benevole exceptus; patri, quem illic superiore anno mors abstulerat, anniversarium celebrat sacrum, ludosque quattuor, cursum navalem, ac pedestrem, caestuum pugnam, sagittarum eiaculationem, quibus addit Ascanius equestrem decursum. Interim Troianae mulieres, Iunonis impulsu, hortatu Iridis, taedio navigationis, incendunt naves; quarum quattuor exuruntur, ceterae immissa a Iove pluvia servantur. Quare suadet Aeneae Nautes, ut avecto secum iuvenum flore, senes ac mulieres in Sicilia relinquat. Firmat id consilium Anchises in somnis. Idemque suadet Aeneae ut appulsus in Italiam adeat Sibyllam; eaque duce descendat ad inferos, ubi posterorum seriem et eventus docebitur. Paret Aeneas patris monitis, et condita in Sicilia urbe Acesta, Neptuno per Venerem conciliato, solvit in Italiam; quo in curso Palinurus navis gubernator dormiens in mare excutitur. Delineatus est hic liber ad exemplum libri Iliad. 23 ubi ludi ab Achille ad tumulum Patrocli celebrantur.

Liber VI

recensere

Reppulsus Aeneas in Italiam ad Cumas, petit antrum Sibylla Deiphobes. Dumque varia Phoebo in templo descripta contemplatur, iubetur victimas caedere. Peractisque sacrificiis, consulit Sibyllam de futuris eventibus, deque decensu ad inferos. Sibylla tria respondet: bellum ab Italis instare gravissimum; ramum aureum, inventu perdifficilem, adeunti inferos parandum esse; denique unum ex amicis in litore mortem interim obisse. Redit Aeneas ad suos, mortuum Misenum reperit; huius extruendo rogo dum exciditur sylva, columbae, aves Veneris, ad auream arborem Aeneam deducunt. Hic igitur funere perfunctus, nocturnisque sacrificiis ad Avernum antrum inferorum numina veneratus, ad inferos descendit, Sibylla duce. Vidit illic:

  • I. In vestibulo, monstra varia.
  • II. In ripa fluviorum infernorum, umbras defunctorum aditum petentes; inque iis, Orontem, Palinurum.
  • III. In ipso flumine, Charonia portitorem, quem, secum de aditu rixantem, aurei rami conspectu demulcet.
  • IV. In limine, Cerberum, canem, quem sopit obiecta offa.
  • V. Ultra limen, sedes varias, quas incolebant:
  • Infantes
  • Iniusta morte damnati
  • Propria manu perempti
  • Amantes, in quibus Dido
  • Bellatores, inter quos Deiphobus, alique Troiani et Graeci duces
  • VI. Ad sinistram, eminus carcerem vidit impiorum poenis destinatum, quem locum adire non possit; a Sibylla varia variorum supplicia edocetur, Gigantum, Salmonei, Lapitharum, Ixionis, Thesei, &c.
  • VII. Ad dextram verso itinere, pervenit ad Elysios campos, ubi multos heroum nactus, a Musaeo de loci incolarumque conditione, deque Anchisa, certior factus; in ipsum Anchisen incidit.
  • VIII. Anchises multa de animarum natura iuxta Pythagorae documenta praefatus, clarissimum quemque posterorum ad usque Augustum ei ostendit.
  • IX. Denique perlustratis omnibus, per eburneam somni portam Aeneas ad suos revertitur, et e Cumano litore, ad Caietanum navigat.

Liber VII

recensere

Aeneas e Cumano litore ad occidentem provectus, tumulata in Auruncorum litore Caieta nutrice sua praetergressus montem Circaeum, Circes habitatione et veneficiis infamem, ad ostia Thybridis appellitur. Tunc Latinus illinc Aboriginibus imperabat. Huic unica erat filia Lavinia, Fauni oraculis destinata externo marito, Amatae tamen matris voluntate promissa Turno Rutulorum regi. Mittit Aeneas oratores Laurentum, in urbem Latini regiam. Latinus Aeneam non modo in socium, sed, oraculi memor, in generum admittit. Interim Iuno, prosperis Troianorum rebus offensa, evocat Alecto ex inferis. Alecto promum Amatam Latini uxorem ita concitat, ut illa Bacchi sacra simulans filiam abscondat in montibus. Turnum deinde furiis iisdem agit in bellum; et Troianos Latinosque invicem committit, occiso per Ascanium cervo, qui Tyrrheni pastoris regii filiae erat in deliciis. Omnibus bellum frementibus, Latinus unus obstitit; tamen Iunone ipsa belli portas aperiente, rem fatis permittere cogitur. Confluunt ad Turnum ex omnibus Italiae partibus auxilia: Mezentius, eiusque filius Lausus, cum Agyllinus; Catillus et Coras, cum Tiburtinus; Caeculus cum Praenestinis; &c.

Liber VIII

recensere

Turnus Venulum ad Diomedem mittit, ut eum ad belli societatem alliciat. Aeneas, Tyberini fluvii monitu, iter eodem consilio suscipit ad Evandrum, qui ex Arcadia profugus in Palation monte consederat. Evander, sacris Herculis tum intentus, Aeneam iisdem adhibet. Eorum originem edocet, victoriam scilicet Herculis de Caco, regionis illius insigni olim praedone. Tum Aeneam quadringentorum equitum subsidio iuvat. Iisdem Pallentem filium praeficit. Aeneam ad Tyrrhenos, expulso Mezentio, regem poscentes, cum certa regni auxiliique spe dimittit. Aeneas postridie parte altera copiarum secundo flumine ad suos remissa, cum altera Tyrrhenos adit. Interim Venus arma Aenea suo defert, a Vulcano fabricata: clypeum imprimis, in quo Aeneas res praeclare olim gerendas a Romanis posteris mira arte coelatas admiratur. Praecipuus eo in opere locus est Augusto, cuius egregiam de Antonio et Cleopatra Aegypti regina vectoriam, triplicemque triumphum fulgentius poeta describit.

Liber IX

recensere

Aenea conquirendis auxiliis apud Arcadas ac Tuscos occupato, Turnus admonetur a Iunone per Iridem, ut in castrensia novae Troiae munimenta impetum faciat. Troianis, ex Aeneae praescripto non egredientibus ad pugnam, Turnus eorum naves, oppidi lateri admotas, parat incendere; sed illae, cum ex Idaeae sylvae materia fabricatae olim fuissent, Idaeae matris beneficio mutantur marinas in Nymphas. Tum nocte imminente, circa oppidum excubiae disponuntur. Interim Troiani, de revocando per nuntios Aenea soliciti, dum inter se consultant, Nisus et Euryalus, par nobile amicorum, ultro suscipiunt hanc provinciam. Laudati ab Ascanio, dimissique, caedem Rutulorum noctu magnam faciunt. Eorumque spoliis induti dum pergunt porro, a Latinis equitibus obviis occiduntur. Capita hastis affixa, et in castris erecta, agnoscuntur procul a Troianis, et ingentem in oppido luctum excitant, praesertim matris Euryali. Turnus oppugnationem mane instaurat. Ascanius Numanum insolentius illudentem, emissa e muris sagitta configit. Quo successu elati, Pandarus et Bitias portas recludunt, et Rutulos subeuntes magna strage propellunt. Turnus facto impetu tandem irrumpit, sed clausis portis, hostium multitudine circumventus, paulatim recedit in eam oppidi partem quam Tyberis alluebat, et ut erat armatus in flumen desiliens ad suos natatu revertitur.

Iupiter advocato Deorum concilio, frustra conatus Iunonem ac Venerem in concordiam adducere, de Troianorum Rutulorumque rebus inter se dissidentes. Pronunciat se neutrarum partium fore, sed fatis omnia permissurum. Rutuli ad oppugnandum, Troiani ad defendendum urbem redeunt. Aeneas, dies aliquot in Etruria commoratus, collectis inde auxiliis, ad suos redit, triginta navium classe auctus. Nymphas, e suis navibus eam in speciem paulo ante transformatas in itinere obvias habet. Ab iis de suorum periculo certior factus; sub primam lucem provectus in conspectum hostium, exercitum in litus exponit. Occurrunt Rutuli: commissoque gravi certamine, Pallas a Turno occiditur; cuius necem cum ulcisceretur Aeneas magna strage, et Ascanius eruptione facta copias paternis addiunxissit. Iuno Turnum praesenti periculo eripit, obiecta illi falsa Aeneae imagine; quam ille fugientem ad usque navem dum sequitur, retinaculis a Iunone ruptis, ad litora Ardeae proxima vi tempestatis abripitur. Mezentius pugnae pro Turno succedens, et filius Mezentii Lausus, ab Aenea occiduntur.

Liber XI

recensere

Postera die victor Aeneas de spoliis Mezentii trophaeum Marti eregit. Pallantis mortui corpus magno apparatu ad Evandri urbem remittit, ubi summo patris luctu excipitur. Latini oratores duodecim dierum inducias ab Aenea obtinent, et interim uterque exercitus cadavera suorum supremis honoribus prosequitur. Venulus, e Diomedis urbe redux, nullum inde spem esse auxilii, Latinis refert. Latinus rex, ea spe destitutus, convocato concilio, legatos ad Aeneam de pacis conditionibus mittendos censit. Addit Drances huic regis sententiae multa in Turnum belli auctorem convitia; quae Turnus amare, sed animose refellit. Paratum se professus singulari cum Aenea certamine commune periculum redimere. Iis ita rixantibus nuntiatur, Troiani exercitus expeditos equites planis itineribus Laurento imminere, Aeneam cum reliquis copiis per loca montibus impedita eodem contendere. Turnus cognito Aeneae consilio suas etiam copias bifariam dividit. Equites sub Camilla et Messapo troianis equitibus opponit. Ipse cum ceteris montium angustias occupat, ut Aeneam opprimat insidiis. Diana mortem Camillae praevidens, cum eam impedire non possit, saletm ultione providet: dimissa e caelo Nympha Opi, quae percussorem illius interimat. Commisso equestri proelio Camilla ab Arunte occiditur, Aruns ab Opi. Camillae nece consternati Rutuli fugam arripiunt. Cuius calamitatis nuntio ad Turnum perlato, is relictis, quas insederat, angustiis, auxilio suorum accurrit. Eodem subsequitur Aeneas. Imminente iam nocte castra utrique ante urbem collocant.

Liber XII

recensere

Fractis gemina pugna Latinis, Turnus cum Aenea singulari certamine dimicare statuit. Solemni sacramento conditiones certaminis foedusque a Latino, Aenea, Turnoque sancitur. Foedus a Iuturna, Turni sorore, Iunonis impulsu disturbatur. Primusque Tolumnius, falso augurio victoriam suis pollicitus, Troianos invadit. Aeneas sagitta vulneratus excedere cogitur e proelio, quo absente maximam stragem Turnus edit. Venus dictamno oherba vulnus Aeneae sanat. Is, refectis viribus, reversus ad pugnam Turnum nominatim vocat. Sed cum Iuturna, excusso Turni auriga Metisco, currum eius moderaretur, et ab Aeneae occursu detorqueret, ne congredi simul possent. Aeneas admoto ad urbis moenia exercitu, in propugnacula ignem coniicit. Hinc Amata, Turnum occisum rata, laqueo vitam sibi adimit. Turnus, ne urbs in hostium potestatem veniret, ad singulare certamen redit. Pugnant Aeneas et Turnus. Aeneas victor, cum Turni iugulo immineret, iamque ipsius precibus motus ad misericordiam deflecteret: viso in eius humeris Pallantis balteo, repente exardescit, hostemque interficit.

A Maphaeo Vegio liber tredecimus Aeneidis compositus est.

Haec pagina textum incorporat ex Caroli Ruaei "Argumentum Aeneidos cum XII librorum argumentis"

Bibliographia

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Publius Vergilius Maro#Bibliographia.
Editiones et versiones
  • Perret, J. 1977. Virgile: Énéide. Lutetiae: Les Belles Lettres.
Eruditio
  • Anderson, William S., et Lorina N. Quartarone. Approaches to Teaching Vergil's Aeneid. Novi Eboraci: Modern Language Association, 2002. ISBN 9780873527729.
  • Anderson, William S. The Art of the Aeneid. Englewood Cliffs: Prentice-Hall, 1969. ISBN 0130471593.
  • Jenkyns, Richard (2007). Classical Epic: Homer and Virgil. Londinii: Duckworth. ISBN 1853991333 
  • Pöschl, Viktor. The Art of Vergil: Image and Symbol in the Aeneid. Ann Arbor: University of Michigan Press, 1970. ISBN 0472047353.
  • Putnam, Michael C. J. The Humanness of Heroes: Studies in the Conclusion of Virgil's Aeneid. Amstelodami: Amsterdam University Press, 2011. ISBN 9789089643476.
  • Rébelliau, Alfred. De Vergilio in informandis muliebribus quae sunt in Aeneide personis inventore. Parisiis: apud Hachette et socios, 1892.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aeneidem spectant.
  Vide Aeneis apud Vicifontem.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Aeneidem spectant.