Scylla (Graece Σκύλλα) in mythologia Graeca est formosa virgo a multis procis petita, donec in monstrum marinum a venefica Circe transfiguraretur. A quo tempore in freto Siculo latuit, litoris Calabrici[1] rupe sub ima, naves ultionis causa in saxa adliciens ut nautas voraret. Ita praeternavigans sex comites perdidit Ulixes, dum Charybdim altera parte freti minantem cavere conatur (unde proverbium natum est, Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdim). Aeneas vero vaticinationibus Troiani Heleni monitus hunc transitum vitavit. Et Argonautae Thetidis ope illinc incolumes evasere. Nam post Homerum locus communis fuit navigationum epicarum.

Scylla in cratere Attico figuris rubentibus quinti saeculi a.C.n. picta. Museum Lupariense.

De genealogia

recensere

De parentibus inter auctores antiquos non constat : alii dicunt Phorci et Hecatae fuisse filiam[2], alii Typhonis et Echidnae[3], alii alia. Apud Homerum fuit filia nymphae Crateidis.[4]

In Odyssea

recensere

Carmine duodecimo Odysseae ineunte Circe Ulixi Scyllam describebat ut monstrum horrendum in spelunca habitans media rupe mari imminente. Duodecim pedibus et sex collis oribusque sex triplici dentium serie armatis praedita erat quibus animalia marina vel etiam miseros nautas e navibus piscaretur. Vim adversus eam inutilem esse dicebatː nam malum aeternum esse. Nihilominus Ulixem monebat ut potius Scyllam praeterlegeret quam Charybdim, etiamsi sex homines amissurus erat. Etenim postea Ulixes comites validos sex quos comedit Scylla quamvis armatus miserandae morti eripere non potuit[5].

Fabula Ovidiana

recensere
 
Saxum Scyllanum in Calabria.

Sic poeta Ovidius formae mutatae fabulam narravit : Scylla, formosa virgo, in Calabria prope mare vitam agebat ubi colloquia cum Nereidibus amicis habere solebat. Cum a multis aliis iuvenibus petebatur, tum deus marinus Glaucus, statim ac vidit, inextinguibili cupidine exarsit. Nec tamen puellae persuasit ut secum coiret. Itaque dolore repulsae indignans veneficae Circes ad auxilium refugit atque philtrum amoris eam rogavit. At Circe, et ipsa amore Glauci ardens, eum hortatur ut puellam consentientem atque sui cupidam potius eligere vellet. Quod Glaucus omnino recusavit. Tunc filia Solis, sese spretam aegre ferens, ultionem in miseram et insontem Scyllam meditatur, dum herbas maleficas colligit et commiscet. E quibus venenum factum in aquam qua virgo lavabatur ipsa effudit. Tunc Scylla, quamquam ora virginis retinens,

feris atram canibus succingitur alvum[6]
 
Ulixes adversus Scyllam quae iam comites ex oribus suspensos in aerem sustulit. Tabula picta a Iohanne Henrico Füssli.

Atque cum horrendam visu esse factam comperit, in mare sese praecipitavit, ubi sub rupe latuit. Nautas praetervehentes latratibus suis terrebat atque ulciscendae iniuriae causa vorare etiam conabatur.

Secundum Ovidium, Aenea appropinquante, monstrum in saxum a deis mutatum est : etenim hodieque saxum immane ibi conspicimus, quod fortasse fabulae locum dedit.

De locis variantibus apud alios auctores

recensere

Poeta qui Cirim composuit non a Circe sed ab Amphitrite, zelo commota quod maritus Poseidon timidam virginem compresserat, Scyllam mutatam voluit[7].

Verisimile est traditionem aliquam fuisse qua Scylla monstrum nascebatur : Nam Homerus nihil de formosa virgine meminit nec aliud cogitare videtur Hyginus cum eam dicit filiam Typhonis et Echidnae, qui mera monstra gignere solebant[8].

De figura corporali monstri quoque auctores variant : apud Homerum Scylla adhuc informis est, duodecim pedibus et sex gutturibus praedita. Hyginus, Homerum secutus, scripsit corporis infimam partem canis, non piscis fuisse[9]. Postea caput et pectus virginis habere solet, canibus inguina cincta, caudam (vel plures caudas) piscis. Vergilius Scyllam describit tamquam immani corpore pistricem

Delphinum caudas utero commissa luporum[10]

Omnino Scylla personificatio quaedam periculorum maris fuit, in primis scopulorum et voraginum.

Imagines

recensere

Artifices antiqui fabulas de hoc monstro taetro variis generibus artium, ut dicuntur, effectivarum expresserunt. Maximi autem momenti certo est illa statua Scyllae cum comitibus Ulixis, quam imperatore Tiberio iubente sculptores Athenodorus et Hagesandrus et Polydorus fecerunt. Collocata erat in famosa spelunca ad mare sita propter oppidum Speluncam in Italia inferiore. Ibi enim imperator specum, quem partem villae suae fieri volebat, artificiis quibusdam errores Ulixis exprimentibus exornari iussit. Haec statua ex uno marmore monolitho facta Scyllam fingit, quae capitibus caninis inguen suum cingentibus quinque comites Ulixis non iam resistentes devoratura est. Hoc artificium, destructum anno 511, in mari repertum 1957, compositum e 7.000 fragmentorum et magnorum et minutissimorum in Museo Nazionale di Sperlonga exposita est una cum ceteris statuis.[11]

Altera clara Scylla est illa Londinii in British Museum (BM 1542).

  1. Calabria Nova, id est Bruttium antiquum.
  2. Sic Apollonius Rhodius 7.20.
  3. Sic Hyginus 151.
  4. Od. XII,124. Sic etiam Ovidius.
  5. XII.222-259.
  6. XIII,732
  7. Servius traditionem paulo diversam refert, qua Posidon ipse, quia rivalis infelix Glauci fuerat, puellam tranfiguravit.
  8. Fab. 151. Etiamsi capitulo 199 traditionem Ovidianam sequitur.
  9. Fab. 151. Fab. 199 vero traditionem endem atque Ovidius sequitur.
  10. Aen. III,428.
  11. Permulta de his rebus leguntur apud Bernard Andreae et Claudio Parisi Presicce, ulisse. il mito e la memoria (= liber catalogus expositionis in Palazzo delle Esposizioni Romae 1996). Progetti Museali Editore 1996, Roma. Imprimis pag. 280 ss. ("Il gruppo di scilla e della nave').
 
Circe medicamentum fundit, quae Scyllae metamorphoseos causa fuit. Tabula a Iohanne Gulielmo Waterhouse picta.
 
Scylla in denario Sexti Pompei (qui Siciliam classe sua occupaverat).

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere

Nexus interni