Metamorphoses (Ovidius)
Metamorphoses (hoc est, mutationes formarum) est carmen epicum a P. Ovidio Nasone scriptum, quindecim librorum. Carmen fabulas de omnibus qui formam mutavit continet, sicut Niobe in petram mutata, Narcissus in florem narcissi mutatus, vel Daphne in arborem lauri.
Argumentum et genus carminis
recensereOvidius Metamorphoseon Libros appellavit ipse 'carmen perpetuum.' Etenim sic incipit liber primus:
- In nova fert animus mutatas dicere formas
- corpora. Di, coeptis (nam vos mutastis et illa)
- adspirate meis primaque ab origine mundi
- ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
Libris his erant ostendendi universus mundus orbisque terrarum, omniaque quaecumque in iis sunt. Et si hic non est fortasse finis primus librorum, bene ostendit quid in iis narretur. Proprium librorum horum est omnes narrationes concludi mutatione alicuius rei in aliquid alium. Namque inde venit nomen Metamorphoses, quod libris est. Prima fabula hic narrata est fabula creationis mundi ex chao. Deinde sunt fabulae deorum; postea, fabulae heroum; et in ultimis libris sunt fabulae Romanorum. Metamorphosis ultima est Iulii Caesaris in cometam.
Verba carmen perpetuum significant hoc carmen epicum esse, quamquam neque solum unum heroum habet nec unam fabulam narrat.
Clari sunt versus ultimi:
- Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
- nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
- Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
- ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi
- parte tamen meliore mei super alta perennis
- astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum.
- Quaque patet domitis Romana potentia terris,
- ore legar populi, perque omnia saecula fama,
- siquid habent veri vatum praesagia, vivam.
De tempore compositionis
recensereNescimus quo tempore Ovidius Metamorphoses componere incohaverit. At ipse poeta auctor est anno 8 p.c., cum ab Augusto exsilio damnatus est et Tomos proficisci coactus est, opus nondum ex omni parte absolutum fuisse ac "ultimam limam" etiamtum defuisse. Itaque Ovidius dolore confectus hos libros se cremasse refert. Plura tamen iam exemplaria Romae erant : ita Metamorphoses nobis servatae sunt. Postea vero litteris suis, cum ceteris amicis tum bibliothecario Hygino, huius operis editionem commendavit e quo sibi gloriam aeternam sperabat.
Fontes
recensereBibliographia
recensere- Michael Hofmann, James Lasdun, edd., After Ovid: New Metamorphoses. Londinii: Faber, 1994. ISBN 0-571-17075-7 [Recensiones fabularum a poetis hodiernis compositae]
Nexus interni
Nexus externi
recensereVide Metamorphoses (Ovidius) apud Vicifontem. |
Vide metamorphoseon libri in Victionario. |
- Metamorphoses Ovidii, 1884
- Metamorphoses Ovidii, Bibliotheca Augustana
- Ingo Gildenhard et Andrew Zissos, Ovid, Metamorphoses, 3.511-733 ː Latin Text with Introduction, Commentary, Glossary of Terms, Vocabulary Aid and Study Questions, Cambridge, 2016