I |
α[1] |
Ad initium carminis poëta Musam invocat. Deorum concilium fit de Ulixe a Calypsus insula liberando et in Ithacam mittendo. Dea Minerva in Ithacam proficiscitur ad Telemachum, similis facta Mentori regi Taphiorum. Facto autem colloquio, Telemachus, a Minerva suasus ut proficisceretur ad patris inquisitionem, in Pylum quidem ad Nestorem, in Spartam vero ad Menelaum. Procorum fit convivium.
|
II |
β |
Congregato concilio Telemachus denuntiat procis ut exeant e domo Ulixis. Acceptis autem ab Euryclea quae peregrinationem necessaria erant, a Minerva sociis et navi, navigationem solvit post solis occasum.
|
III |
γ |
Telemachum venientem cum Minerva (quae personam Mentoris, Odysseo consiliarii, adsumit) Nestor hospitio excipit, et narrat quae accederunt Graecis e Troia reditis. Sacrificium facit. Telemachus curru accepto cum Pisistrato Nestoris filio Spartam proficiscitur. Nocte superveniente divertuntur apud Dioclem Pheris.
|
IV |
δ |
Apud Menelaum hospitio exceptus cum Pisistrato Telemachus, nuntiat ea quae in Ithaca a procis fiebant. Ipsi narrat Menelaus de reditu Graecorum et Protei vaticinio, per quod cognovit Agamemnonis mortem Ulixemque apud Calypso retentum. Proci eo tempore de Telemacho occidendo consultant. Consolatur autem Minerva per somnium Penelopam, Telemachi profectionem graviter ferentem, persona Iphthimae Penelopae sorori adsumpta.
|
V |
ε |
Concilio deorum iterum facto, Iuppiter Mercurium mittit ad Calypso, Ulixem demittendum iubens. Quae iussum facit. Decima vero octava die conspicatus eum Neptunus, et indignatus, solvit ratem. Leucothea vero ei dat vitam, praecipiens ut postquam ad terram appulisset, abiiceret eam, et multa passus, in Phaeacum regionem venit servatus.
|
VI |
ζ |
Minerva adstans per Nausicaae Alcinoi filiae iubet illam vestis ad flumen ferri lotum; instari enim ei nuptias. Illa vero iussa facit, deinde ludit cum ancillis. Audiens autem ipsas Ulixes expergiscitur, et precatus Nausicaam, vetemque et cibum ab ipsa accipiens, sequitur eam in urbem.
|
VII |
η |
Nausicaa in urbem pervenit, et paulo post Ulixes supplicat Aretae Alcinoi regis uxori. Atque illi post cenam interroganti unde vestimenta haberet (cognoverat enim ea), omnia quae acciderant sibi in navigatione ab Ogygia usque ad Phaeacum terram narrat.
|
VIII |
θ |
Contio fit Phaeacum de hospite, et navis reduciturr ad reductionem Ulixis; et convivio suspiciuntur ab Alcinoo Phaeacum optimates. Et posthac disco certant Phaeaces et Ulixes. Et Demodocus canit, primum quidem ea quae circa introductionem lignei equi: atque Ulixe flente interrogatur quis et unde sit.
|
IX |
ι |
Principium Ulixis narrationum, in quo ait se bellavisse cum Ciconibus, et ad Lotophagos appulisse, et ad Cyclopem Polyphemum venisse, et eum (postquam comedisset sex iam socios) excaecavisse.
|
X |
κ |
Ea quae apud Aeolum acciderunt narrat ventorum custodem, ut dederit Ulixi secundum ventum Zephyrum, aliis ventis inclusis in utre: quem socii solventes (dormiente Ulixe) videlicet in ipso aurum esse existimantes, redeunt ad Aeolum. Sed non recipiente Aeolo Ulixes, illinc navigans ad Laestrygonas pervenit; apud quos undecim navibus amissis, una in Aeaeam insulam proficiscitur. Et cum Eurylocho dimidium sociorum sorte electum emisit, interrogaturos quinam essent inhabitatores. Transformatis autem illis in sues a Circe praeter Eurylochum, ipse ad inquisitionem egressus, accepto a Mercurio medicamento moly, non est labefactus: imo etiam sociis pristinam naturam adeptis, postquam annum mansit apud Circen, ad infernos descendit.
|
XI |
λ |
(Νέκυια) Enarrat quomodo ad Circes mandata ad inferos descenderit, et quo pacto audiverit Tiresiam vatem de sua et ceterorum fortuna. Et ut heroas et heroidas viderit apud inferos, et eorum qui ad Ilium militaverunt nonnullos; et eorum qui apud inferos puniuntur.
|
XII |
μ |
Enarrat ab inferis qualis fuerit sibi reditus ad Circen et quomodo Sirenas praeternavigaverit Scyllamque et Charybdim: et suae navis et sociorum interitum, qui occiderant Solis boves: et ut solus in ligno ad Calypso evaserit.
|
XIII |
ν |
Navis Phaeacum Ulixem celeriter in Ithacam transtulit, ubi nautae eum dormientem in litore relinquunt. Experrectus patriam suam minime agnoscat, sed Minerva ei veritatem aperit et in senem mendicum eum transformavit, ne cognitus sit. Ad Eumaeum subulcum ire iubet.
|
XIV |
ξ |
Ulixes incognitus ad Eumaeum venit, qui domini reditum desiderat. Hospitaliter ab eo exceptus post multas sermones et post vespernam in casa Eumaei pernoctat.
|
XV |
ο |
Minerva Telemacho in somno apparet et domum reverti cogit. Ille Menelaum reliquit et navem cum Theoclymene propheta ascendit. Ulixes Eumaeo se in urbem profecturum esse dicit, sed subulcus ei, ut maneat, dum Telemachus revertatur, persuadet multaque narrat. Telemachus Ithacae navem suam appellit.
|
XVI |
π |
Telemachus ad Eumaeum venit, qui in urbem proficiscitur, ut Penelopae filii adventum nuntiet. Ulixes Minerva monente Telemacho se aperit. De procis necandis illi consiliantur, proci eo tempore de Telemachum occidere consilium capiunt, sed Penelope certior facta eos obiurgat. Eumaeus domum revertitur.
|
XVII |
ρ |
Telemachus in urbem venit et Theoclymenes Penelopae Ulixis reditum prodicat. Eumaeus et Ulixes in urbem proficiscuntur. Ad domum suam Ulixes Argum canem suum veterem videt, qui illum agnoscat et moritur. Ulixes ut mendicus domum, ubi proci epulantur, intrat.
|
XVIII |
σ |
Ulixes cum Iro mendico battuat et Amphinomum procos relinquere monet, sed frustra. Penelope procis spem dat. Hi dona ei colligunt. Melantho ancilla et Eurymachus procus Ulixem laedant. Proci domos abeunt.
|
XIX |
τ |
Ulixes et Telemachus arma ex atrio auferunt. Ulixes incognitus cum Penelope colloquitur. Euryclea nutrix pedes Ulixi lavans cicatricem veterem videt et agnovit eum, sed Ulixes eam tacere iubet. Penelope cras se ei procorum nuptum iri proclamat, qui arcum Ulixis tendere et sagittam per viginti circulos mittere poterit.
|
XX |
υ |
Post noctem inquietem convivium novum paratur. Omen procos Telemachum occidere prohibet. Sensus eorum turbantur. Theoclymenes perniciem eis praedicat.
|
XXI |
φ |
Penelope arcum et sagittas Ulixis affert. Ulixes Eumaeo et Philoetio armentario se aperit. Proci arcum tendere nequeunt et Antimachus hic in diem crastinum differre proponit. Ulixes arcum rogat et Telemacho iubente accipit. Arcum tendit et sagittam in viginti circulos mittit.
|
XXII |
χ |
Ulixes Antinoum occidit et procis se aperit. Telemacho et Eumaeo et Philoetio adiuvantibus omnes procos interficit. Medonti nuntio et Phemio rhapsodo parcit. Servis infidelibus punitis Eurycleam mittit, ut Penelopem vocet.
|
XXIII |
ψ |
Penelope coniugem agnoscere dubitat. Ulixes choream instituit, ut cives fallat, se lavat et Penelopae, ut dubitationes eius opprimat, de toro eorum talia narrat, quod nemo nisi ipse scire potest. Dormitum veniunt. Mane Ulixes ad Laertem patrem suum proficiscitur.
|
XXIV |
ω |
Procorum animae in Orco cum Achille et Agamemnone colloquuntur. Ulixes Laerti se aperit. Procorum morte cognita cives Ithacae turbantur; Eupeithes Antinoi pater contra Ulixem et Telemachum eos ducit, sed Laertes Eupeithem interficit. Pugnam incipientem Minerva retentat et pacem instituit.
|