Tenedos vel Tenedus (Turcice: Bozcaada; Graece: Τένεδος) est insula areae 43 km² et 2988 incolarum (anno 2019[1]) in mari Aegaeo boreo-orientali sive in mari Thracico urbi antiquae Troiae vicina sita, quae ad provinciam Turcicam Çanakkale (Dardanellia) pertinet. Appellatio antiqua a rege quodam sapienti mythologiae Graecae, Tenes nomine, deducta esse traditur, cui mortuo honores divi fuissent.[2]

Castrum portus Tenedi
Situs Tenedi regionumque vicinarum antiquitate
Forma praefecturae Çanakkale (Dardanellarum)

MythologicaRecensere

Vergilius[3] refert Graecos bello Troiano multos annos gesto denique equum ligneum in litore Troiano reliquisse classemque prope Tenedum occultavisse. Idem praeterea narrat[4] duos angues a Minerva missos a Tenedo per mare venisse; illos in litore Laocoonta et filios eius necavisse, quia Laocoon Troianos monuisset, ne equum ligneum intra muros Troiae traherent.

HistoriaRecensere

Circa annum 3000 a.C.n. primi incolae Tenedi sedes collocaverunt. Ab anno 493 a.C.n. insula ad regnum Persarum pertinuit, anno 334 a.C.n. copiae Alexandri Magni Tenedum occupaverunt, anno 146 a.C.n. pars Imperii Romani facta est.

Saeculo XIII medio Imperium Romanum Orientale cum Venetis ac Genuensibus de insula pugnavit; inde fere saeculum deserta erat. Anno 1455 a copiis Mahometi II expugnata et pars Imperii Ottomanici facta est.

Annis 1922/1923 Tenedos una cum Imbro bello Graeco-Turcico confecto pacto Lausannensi Turciae addicta est. Imprimis ab annis 1950 maxima Graecorum pars fugata est.[5]

Res oeconomicaeRecensere

Tenedos semper fuit portus magni momenti prope aditum Hellesponti. Praeterea minime a saeculo VI a.C.n. vitium cultura in insula attestata est. His diebus imprimis periegesis quaestum praebet, praeterea energia e vento producta, piscatio et papaveris cultura.

Visu dignaRecensere

Castrum in insulae portu sita ignotae originis est. Formam hodiernam Mahometo II (et instaurationibus posterioribus) debet. Ecclesia Orthodoxa anno 1867 aedificata in fundamentis ecclesiae a Venetis erectae posita esse dicitur.[6]

FestumRecensere

Vinalia quotannis die 26 Iulii celebrantur. Ut huic festivitati intersint, multi Graeci, qui in diaspora habitant, Tenedum iter faciunt.

Homines notiRecensere


BibliographiaRecensere

  • N. Arslan / N. Sevinç: Die eisenzeitlichen Gräber von Tenedos. In: Istanbuler Mitteilungen 53, 2003, p. 223-250.
  • N. Arslan: Goldbleche aus Tenedos. In: Istanbuler Mitteilungen 53, 2003, p. 251-263.
  • Hakan Gürüney: From Tenedos to Bozcaada. Tale of a forgotten island. In: Tenedos Local History Research Centre Vol. 5, Bozcaada 2012. ISBN=9789752310360.
  • T. Takaoğlu / N. Sevinç: The Early Bronze Age on Tenedos/Bozcaada. In: Studia Troica 14, 2004, p. 135-140.
  • T. Takaoğlu: Ethnoarchaeological survey of modern agrarian sites on Tenedos/Bozcaada. In: Ethnoarchaeological Investigations in Rural Anatolia 2, 2004, p. 90-105.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tenedum spectant.

NotaeRecensere

  1. Türkiye Nüfusu İl ilçe Mahalle Köy Nüfusları, visum 7 Aprilis 2020
  2. Pausanias, Descriptio Graeciae 10.14.1.
  3. Vergilius, Aeneis 2.21ff.
  4. Vergilius, Aeneis 2.199-234; vide etiam Hyginus, Fabulae [1]
  5. Rodanthi Tzanelli: The politics of 'forgetting' as poetics of belonging: between Greek self-narration and reappraisal (Michaniona, 2000/3). In: Nations and Nationalism. 13, Nr. 4, p. 675-694, p. 683.
  6. [2]
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!