Thracicum mare[1] (Graece τò Θρηίκιον πέλαγος, Neograece Θρακικό Πέλαγος, Turcice Trakya Denizi) pars boreo-orientalis maris Aegaei est. A Macedonia et Thracia in meridiem versum inter paeninsulam Chalcidicen et Turciam boro-occidentalem (cum paeninsula Callipolitana) situm est. Limes meridianus 40. gradus latitudinis habetur, ab oriente Hellespontus (sive Dardanellae) mare Thracicum cum Propontide connectunt.

Ad insulas maiores Thasos, Samothrace et Tenedos numerantur, a meridiano limite Lemnos et Imbros.

Quod res oeconomicas attinet, mare Thracicum maximi momenti est, quod magnae copiae petrolei et gasii naturalis subsunt. Thasos locus metallorum operum est.

Portus maiores sunt Amphipolis, Cabala, Alexandropolis, Thasos, Samothrace et Tenedos.

  1. Fradin (1804) I 448; Doenniges (1835) 6.

Bibliographia

recensere
  • Doenniges, Wilhelm (1835) Commentatio de geographia Herodoti. Apud Nicolai.
  • Fradin, C.-P. (1804) Pomponius Mela, traduit en francais, sur l'edition d'Abraham Gronovius, le texte vis-a-vis la traduction, Avec des Notes critiques, géographiques et historiques. Paris/Poitiers.