Haec pagina est de aere agitato. Ut discas de dis Romanibus, vide Venti.

Ventus sensu lato est magnus gasium fluctus, saepissime tamen aeris,[1] qui in telluris enim superficie in amplo aeris motu consistit. In spatio autem ventus solaris est motus gasium vel particularum ex sole per spatium pervenientium, et ventus planetarius est degasatio elementorum chemicorum, quae ex atmosphaera planetae in spatium eiciuntur. Venti gradu spatiali, velocitate, generibus virium quae eos excitant, regionibus ubi fiunt, et effectibus usitate digeruntur. Ventus seminibus, insectis, avibusque est modus transportationis maximi momenti, quae omnes iter in afflatu aeris nonnulla milia chiliometra facere possunt.

Folia et rami arboris generis Pruni vento 22 fere metra per secundum moventur.

Inter planetas systematis solaris, maximi venti in Neptuno et Saturno observantur. Venti terrestres in meteorologia saepe vi et parte caeli, vel rosae ventorum, ex qua flant digeruntur. Breves venti celeres flatus appellantur. Venti fortes temporis medii (circa unum minutum) procellae (Anglice squalls) appellantur. Ventis temporis longi sunt varia nomina cum eorum vi media consociata, sicut aura (breeze), procella (gale), tempestas (storm), turbo (tornado), et typhon marinus (hurricane).

Ventus per varios gradus fit, a procellibus tonitrus fulgurisque nonnulla decies minutorum durantibus, ad auras locorum a calefactione superficierum arenosarum nonnullas horas durantibus, usque ad ventos omnis telluris qui ex differentia absorptionis energiae solaris inter zonas climaticas in tellure exoriuntur. Principales res quae maiorem circulationem atmosphaericam efficiunt sunt variabilis calefactio inter aequatorem et polos ac rotatio planetae (vis Coriolis). Intra regiones tropicas, circulationes thermal lows? supra humum et planities altas circulationem ventorum monsoniorum agere possunt. In regionibus litoralibus, circulus aurarum maritimarum terrestriumque ventos loci definire potest; in regionibus autem quibus sunt terra variabilis, aurae montanae valliumque ventos loci temperare possunt.

Notiones antiquae (ex Isidoro[2])

recensere
 
Tibiale venti est unum ex veterrimis potestatis venti indiciis.
 
Ventus in Tacuino sanitatis.
 
Vis venti. Pictura a Francisco von Stuck picta.
 
Anemometrum generis poculi, axi recta, sensor in statione meteorologica remota.
 
Turbo (mesocyclonum) occlusus. Oclahoma, mense Maio 1999.
 
Mola pneumatica electricitati gignendae electricitatem ex potestate ventosa gignit.
 
Fūjin in Shintoismo deus venti est.

Dictus autem ventus quod sit vehemens et violentus. Vis enim eius tanta est ut non solum saxa et arbores evellat, sed etiam caelum terramque conturbet, maria commoveat. Ventorum quattuor principales spiritus antiquitate erant. Quorum primus ab oriente Subsolanus, a meridie Auster, ab occidente Favonius, a septentrione eiusdem nominis ventus adspirat; habentes geminos hinc inde ventorum spiritus. Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a laevo Eurum: Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum: Favonius a parte dextra Africum, a laeva Corum: porro Septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi duodecim venti mundi globum flatibus circumagunt. Quorum nomina propriis causis signata sunt: nam Subsolanus vocatus eo quod sub ortu solis nascatur; Eurus eo quod ab Eo fluat, id est ab oriente; est enim coniunctus Subsolano; Vulturnus, quod alte tonat. De quo Lucretius (5: 745) cecinit "Altitonans Vulturnus et Auster fulmine pollens."

Auster ab auriendo aquas vocatus, unde et crassum aerem facit et nubila nutrit. Hic Graece Noto appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam, quae ex corrupto aere nascitur, Auster flans in reliquas regiones transmittit; sed sicut Auster pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Euroauster dictus quod ex una parte habeat Eurum, ex altera Austrum. Austroafricus, quod iunctus sit hinc et inde Austro et Africo. Ipse et Libonotus, quod sit ei Libs hinc et inde Notus. Favonius nuncupatus eo quod foveat fruges ac flores. Hic Graece Zephyrus, quia plerumque vere flat; unde est illud (Virg. Georg. 1: 44): "Et Zephyro putris se gleba resolvit."

Zephyrus Graeco nomine appellatus eo quod flores et germina eius flatu vivificentur. Hic Latine Favonius dicitur propter quod foveat quae nascuntur. Austro autem flores solvuntur, a Zephyro fiunt. Africus a propria regione vocatus; in Africa enim initium flandi sumit. Corus est qui ab occidente aestivo flat. Et vocatus Corus quod ipse ventorum circulum claudat, et quasi chorum faciat. Hic antea Caurus dictus, quem plerique Argesten dicunt, non ut inprudens vulgus Agrestem. Septentrio dictus eo quod circulo septem stellarum consurgit, quae vertente se mundo resupinato capite ferri videntur. Circius dictus eo quod Coro sit iunctus. Hunc Hispani Gallicum vocant, propter quod eis a parte Galliciae flat. Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet; est enim gelidus ventus et siccus. Idem et Boreas, quia ab Hyperboreis montibus flat; inde enim origo eiusdem venti est; unde et frigidus est. Natura enim omnium septentrionalium ventorum frigida et sicca est, australium humida et calida. Ex omnibus autem ventis duo cardinales sunt: Septentrio et Auster. Etesiae autem flabra Aquilonis sunt, quibus nomen inditum est quod certo anni tempore flatus agere incipiunt; Eniautos enim Graece, annus Latine dicitur. Haec autem cursum rectum a Borea in Aegyptum ferunt, quibus Auster contrarius est. Duo sunt autem extra hos ubique spiritus magis quam venti: aura et altanus. Aura ab aere dicta, quasi aeria, quod lenis sit motus aeris. Agitatus enim aer auram facit; unde et Lucretius (5: 503): "Aerias auras."

Altanus, qui in pelago est, per derivationem ab alto, id est mari, vocatus. Nam alter est flatus in ripis quem diximus auram; nam aura terrae est. Turbo est volubilitas ventorum; et turbo dictus a terra, quotiens ventus consurgit et terram in circuitum mittit. Tempestas aut pro tempore dicitur, sicut ubique historiographi solent, dum dicunt, "ea tempestate"; aut a statu caeli, quia magnitudine sui multis diebus oritur. Verno autem et autumnali tempore quam maximae fiunt tempestates, quando nec plena est aestas, nec plena hiems; unde et medium et confine utriusque temporis ex coniunctione aerum contrariorum efficiuntur tempestates. Fragor a fractarum rerum nominatus est sonitu, quia sicca quaeque et arida facile frangit. Procella ab eo quod percellat, id est percutiat et evellat; est enim vis venti cum pluvia. Procellae enim aut de fulminibus, aut de ventis fiunt. Nihil autem velocius ventis; unde et propter celeritatem tam ventos quam fulmina alata fingunt poetae, ut "Alitis Austri" (Aeneidos 8: 430).

Nexus interni

  1. Plin. Nat. 2.114 "quoniam ventus haut aliud intellegatur quam fluctus aeris."
  2. Etymologiae XIII 11.

Bibliographia

recensere
  • Leguay, Jean-Pierre. 2011. L’air et le vent au Moyen Âge. PUR.
  • Viegnes, Michel, ed. 2003. Imaginaire du vent: actes du colloque international. IMAGO.
  • Decrosse, Anne. 1992. L’air et le vent. Du May.
  • Walker, Stuart. 1998The sailor's wind. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 978-0-393-04555-0.
  • Saucier, Walter J.. 2003Principles of Meteorological Analysis. Courier Dover Publications. ISBN 978-0-486-49541-5.
  • Schamp, Heinz. 1984. "Wind und Wetter." Geowissenschaften in unserer Zeit 2 (1); 23–28. doi:10.2312/geowissenschaften.1984.2.23.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad ventum spectant.

  Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.