Aeolus
Aeolus (Graece Αἴολος) est mythologiae Graecae et Romanae persona vim ventorum repraesentans, ut ex paretymologia Homerica apparet. Constat enim Homerum eosve cantores, quibus usus est auctoribus, credidisse Aeolum ad vocabula q.s. αἰόλος 'velox; coruscus', αἰόλλειν 'velociter huc illuc moveri, micare', ἀέλλα 'turbo' referri.[1] Aeolus ille, de quo Homerus in Odyssea canit, cum aliis personis eiusdem nominis apud auctores praesertim Hellenisticos ita confusus est, ut postremo, qui Aeolus cuiusque filius aut pater fuerit, enodari non posset, quamquam hoc enodandi opus a Diodoro Siculo audacter susceptum est in Bibliotheca historica. Nos quidem rationem genealogicam Diodori non sequemur, sed potius hunc primum Aeolum tractabimus leviter tantum aliorum vitas degustaturi.
Aeolus Homericus
recensereUlixes initio decimi Odysseae carminis narrat, quo modo cum grege suo ad litus Aeoliae[2] adpulsus hospitaliter acceptus sit ab Aeolo Hippotade cum familia sua beatam et placidam vitam agenti.
τοῦ καὶ δώδεκα παῖδες ἐνὶ μεγάροις γεγάασιν, | Hujus et duodecim liberi in aedibus nati sunt, |
ἓξ μὲν θυγατέρες, ἓξ δ' υἱέες ἡβώοντες. | sex quidem filiae, sex autem filii pubescentes. |
ἔνθ' ὅ γε θυγατέρας πόρεν υἱάσιν εἶναι ἀκοίτις. | Ibi ille filias dedit filiis, ut essent uxores. |
οἱ δ' αἰεὶ παρὰ πατρὶ φίλῳ καὶ μητέρι κεδνῇ | Hi vero semper apud patrem charum et matrem venerandam |
δαίνυνται· παρὰ δέ σφιν ὀνείατα μυρία κεῖται, | convivantur, ipsisque cibaria varia apponuntur. |
κνισῆεν δέ τε δῶμα περιστεναχίζεται αὐλῇ, | Odorata autem domus circum personat aula |
ἤματα· νύκτας δ' αὖτε παρ' αἰδοίῃσ' ἀλόχοισιν | die. Nocte vero rursus apud pudicas uxores |
εὕδουσ' ἔν τε τάπησι καὶ ἐν τρητοῖσι λέχεσσι. | dormiunt, inque tapetibus et in tornatis lectis.[3] |
Hic Aeolus, mortalis e mortali natus sed dis immortalibus carus (Od. 10.2 φίλος ἀθανάτοισι θεοῖσι) ab Iove factus promus ventorum (21 ταμίης ἀνέμων), qui ventos conlectos mansuefaceret et dispensaret. Ulixes totum mensem hospitio Aeoli usus est. Cum in eo esset, ut rursus vela ventis daret, Aeolus ei dedit utrem ex pelle bovis novennis factum (19 ἀσκὸν βόος ἐννεώροιο), in quem ventorum incluserat cursus. Secundo deinde Zephyro naves iam Ithacae appropinquabant, cum Ulixe dormiente nautae, credentes aurum et argentum ab Aeolo donatum esse, ligamentis solutis utre aperto procellam missam fecerunt, cuius vi rursus ad Aeoliam iactati sunt. Aeolus autem, opem ne ferret, recusavit, arbitratus sibi non esse fas virum tam odiosum dis sustentare.
Aeolus Euripideus
recensereIn Aeoli cum suis beatitate apud Homerum narrata unum inerat quod Euripides, tragicus saeculi V a.C.n., vix potuit quin graviter ferret, id est: Aeoli liberorum incesta vitae consuetudo. Matrimonia incestuosa, quamquam sine dubio in seclusis insulis inveniebantur, in vita urbana aliquid prodigiosi videbantur.[4] Itaque Euripides, ut suam aequaliumque suorum de incesto opinionem diceret, Aeolum tragoediam annis 420 a.C.n. docuit, in qua in postscaenium beatitatis vitae familiaris Aeoli penetravit eo quidem consilio, ut, quid quasi post siparium actum sit, revelaret. Quae tragoedia solum 25 fere fragmentis servata est, sed sunt textus, quibus fabulae argumentum summatim restitui potest.[5] Apud Homerum Aeolus ipse in matrimonium liberos suos dederat, apud Euripidem autem de incestuosis inter filios et filias amoribus agitur. Euripides de minimo natu filiorum Macareo et de minima filiarum Canace ita narrat. Macareus amore Canaces captus hanc ad stuprum adlicit. Quo facto Canace gravida fit, sed Aeolum patrem graviditatem celat. Deinde Canace infantem ex se parit nutrice adiuvante, sed patri se aegrotare dicit. Macareus autem rem difficillimam sarcire conatus Aeolo persuadet statuat, ut filii suam quisque sororem in matrimonium ducant. De quo Aeolus adsensus imperat, ut, quae soror cuique fratri obtingat uxor, sorte ducatur. Quod longe secus est ac cogitaverat Macareus, nam Canace sorte ducta alii cuidam fratrum evenit uxor. Quae cum ita sint, valetudo Canaces patefit Aeolo, qui filiae suae ensem mittit. Canace in se adigit ensem. Interea autem Macareus ira Aeoli placata iam in Canaces cubiculum currit de prospero eventu narraturus. Ubi cruentam vidit Canacen, mortem sibi consciscit.
Ovidius in Heroidibus[6] Euripide usus auctore, tametsi vero ipse aliquas res adfinxit, Canacen facit epistulam scripsisse, qua Macareo vale diceret. Qua in epistula Canace culpam stupri etiam paulum in se ipsam transfert: ipsa quoque incalui.[7] Constat hanc confessiunculam ab Ovidio ipso esse fictam,[8] nam ceteri auctores innocentiam Canaces efferunt.[9]
Aeolus Vergilianus
recensereFabula Aeoli aucta est progressionibus factis ab auctoribus summo artificio praeditis. Unum filum fabulae ab Homero per Euripidem ad Ovidium ducit; aliud ab Homero ad Vergilium, qui contra Aeolum ponit Neptunum. Loco quam celeberrimo a permultis philologis tractato[10] Vergilius de procella ab Aeolo effusa narrat, quae classem Aeneae disiecit. Capta enim Troia Aeneas ad Italiam versus navigabat, cum Iuno inimica Troianis Aeolum rogavit, ut procellam commoveret, qua Aeneas, quominus ad terram Italiae applicaret, impediretur.[11] Aeolo, si hoc fecerit, Deiopeam nympham in conubium se daturam pollicita est. Itaque Aeolus missos e carcere suo fecit ventos, qui naves Aeneae graviter vexarent. Hoc viso Neptunus motos composuit fluctus, iratus Aeolo, quod fines imperii sui transgressus nefarie mare usurparet.
Apud Homerum Aeolus pater familias lepida auctoritate esse videtur. Apud Vergilium autem Aeolus exstitit rex absolutus (versus 52, 62, 137), qui sceptra tenet (v. 57, 78) atque in aula regia sedet (v. 140). Quae descriptio Aeoli talis erat, quae Romanorum inveterata praeiudicia animorumque quasi praecultos habitus ad regnum regiamque potestatem aleret.[12] Praeterea Aeolus non solum rex sed tyrannus, qui subiectos suos indignantes (v. 55) "imperio premit ac vinclis et carcere frenat" (v. 54).[13] Neptuno autem Vergilius numquam regis titulum adscribere videtur. Immo, nullo titulo publico ornatus Neptunus exstitit exemplar et symbolum principis optimi, qui pietate et auctoritate "regit dictis animos et pectora mulcet" (v. 153).[14] Constat Neptunum hoc loco ad Augustum referri, cum Aeolus ad Antonium referri videatur.[15]
Notae
recensere- ↑ Dyer (1964: 127-129).
- ↑ Sunt qui (ut Phillips 1956) Aeoliam credant eandem esse ac Liparam hodiernam. Non omnes in hac opinione consentiunt.
- ↑ Latine convertit Samuel Clarke. (Homeri Odyssea Graece et Latine edidit, annotationesque, ex notis nonnullis manuscriptis a Samuele Clarke, S.T.P. relictis, partem collectas, adjecit Samuel Clarke, S.R.S. Editio quinta. Londini: impensis J.Cuthell et al., 1815.)
- ↑ Plato (in Legibus 8.838c) Macareum adducit exemplum hominis flagitiosi.
- ↑ Jäkel (1979).
- ↑ Her. 11.
- ↑ Her. 11.25
- ↑ Casali (1998: 701).
- ↑ De hac re vide: Jacobson (1974: 162-163); Labate (1977: 589-590); Jäkel (1979: 101-102).
- ↑ Verg. Aen. 1.50-156.
- ↑ Cf. Verg. Aen. 1.65-75.
- ↑ Pomathios (1987: 276).
- ↑ Sandin (2000: 190).
- ↑ Pomathios (1987: 276).
- ↑ De hoc Pär Sandin (2000) pertractate argumentatur.
Bibliographia
recensere- Casali, Sergio (1998) Ovid's Canace and Euripides' Aeolus. Two notes on Heroides 11. Mnemosyne 51: 700–710.
- Dyer, Robert R. (1964) On describing some Homeric Glosses. Glossa 42: 121–131.
- Jacobson, Howard (1974) Ovid's Heroides. Princeton, N.J.: Princeton University Press.
- Jäkel, Siegfried (1979) The Aiolos of Euripides. Grazer Beiträge 8: 101–118.
- Labate, Mario (1977) La Canace ovidiana e l'Eolo di Euripide. Annali della Scuola Normale Superiore di Pisa 7: 583–593.
- Phillips, E.D. (1956) The isle of Aeolus. Antiquity 30: 203–208.
- Pomathios, , Jean-Luc (1987) Le pouvoir politique et sa représentation dans l'Énéide de Vitgile. Brussels: Latomus. (Collection Latomus, 199.)
- Sandin, Pär (2000) The Man of Authority. Images of Power in Virgil's Aeneid, 1.50-156. Språkets speglingar: festskrift till Birger Bergh (Anders Jönsson & Anders Pilt, editores), 187-194. Skåneförlaget.