Franciscus Boucher, vulgo François Boucher ([fʁɑ̃swa buʃe]), natus die 29 Septembris 1703; mortuus die 30 Maii 1770) fuit pictor amoenitatum et amorum aetate generis conchati.

Franciscus Boucher a Gustavo Lundberg anno 1741 pictus

Discipulus Francisci Lemoyne etiam Antonii Watteau creationibus inspirabatur. Anno 1725 iter Romanum fecit et in patriam reversus anno 1734 in Academiam Bellarum Artium cooptatus est.

Anno 1744 professor et anno 1765 pictor regius supremus atque director artium creatus est. Temporum suorum testimonium sine fuco perhibens sensualitati atque gaudiis indulgebat. Penicillo mores leves Francicorum aetate Ludovici XV viventium depinxit atque narravit. Coloribus serenis et florentibus decora contemporanea excogitavit et valde affabre tradidit. A suis charitum relator atque memorator celebratus est. Copiam magnam imaginum vario modo (pictura olearia, parvulis sigillis, xerographia) confectarum reliquit necnon milia decies delineationum. Quarum in exempla in Francia praesertim multae impressiones in lucem prolatae sunt. Museum Luparense Lutetiae et Museum Nationale Holmiae plurima opera conservant.

Boucher effigies quoque exaravit, inter quas facies amicae, Ioannae Antoniae de Pompadour et multorum aliorum. Ipse autem secundum artificia Antonii Watteau rasiones plures creavit.

Opera selecta

recensere

Bibliographia

recensere
  • Hyde, Melissa. (2006). Making up the Rococo : François Boucher and His Critics. Los Angeles, CA: Getty Research Institute.
  • Hyde, Melissa; Mark Ledbury. (2006). Rethinking Boucher : Issues & Debates. Los Angeles, CA: Getty Research Institute.
  • Anton Reichel: François Boucher. Berolini 1948.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Boucher spectant.