Ioanna Antonia de Pompadour

Wikidata-logo.svg Ioanna Antonia de Pompadour
Res apud Vicidata repertae:
Ioanna Antonia de Pompadour: imago
Nativitas: 29 Decembris 1721; Lutetia
Obitus: 15 Aprilis 1764; Versaliae
Patria: Francia
Nomen nativum: Jeanne-Antoinette Poisson

Officium

Officium: favourite
Munus: Symposiarchus, politicus, lady-in-waiting

Familia

Genitores: Charles François Paul Le Normant de Tournehem; Madeleine de La Motte
Coniunx: Charles Guillaume Le Normant d'Étiolles
Proles: Alexandrine Le Normant d'Étiolles

Insignia heraldica

Ioanna Antonia de Pompadour: insigne
Mensa mechanica partim plictilis amasiunculae regiae

Ioanna Antonia Poisson, etiam dicta Marchionissa de Pompadour, Francogallice Madame de Pompadour, fuit potentissima amatrix Ludovici XV regis Franciae, nata Lutetiae die 29 Decembris 1721; mortua Versaliis die 15 Aprilis 1764.

VitaRecensere

 
Castellum Menars in praefectura Liderici et Cari, ubi de Pompadour nonnumquam manebat

Origine modesta sed forma pulchra a matre educationem optimam in musicis et arte nacta est et nupsit Carolo Gulielmo Le Normant d'Étiolles quaestori quocum duos infantes habuit; postea factum est divortium. Tunc machinabatur, ut sibi rex Ludovicus XV amasius fieret. Pulchritudo atque venustas viros multos circa mulierem istam congregari fecerunt. Aliquando autem venatio regia haud procul a domo familiae de Etiolles facta est. Occasione data se regi praesentavit qui statim eam adamavit. Attamen duos post annos modo consilium pergere potuit nam rex in initio conventum negligendum esse opiniabatur quo tempus tereretur. Sed rex, quamquam vir simplex, probus atque integer, lacrimis atque precibus mulieris illecebrosae resistere non iam quivit. Ioanna Antonia passionem uxoris horribilis simulans a rege rogavit ut sibi refugium Versaliis concederetur. Cui Ludovicus cunctator denique annuit. Tunc haud procul a rege habitavit et, cum Ludovicus exercitum duxit, cum eo in castris fuit. Anno 1745 nobilitatem adepta Madame de Pompadour vocari ei licebat. Quamvis nullomodo ligata cum domo ista vetusta esset, originem suam mediocrem ita abdere voluit atque potuit.

Iam in principio rectionis suae - nam revera ipsa pro rege gubernavisse videtur! - praesertim in fiscales res immiscebatur. Salarium magnum recepit et anno 1756 tamquam palatii vilica instituta est contra voluntatem feminae quae antea muneri isti praefuerat. Tum cursus honorum, quem semper desideraverat, sensim implebatur et aulae viri mulieresque optimi pelicem regium venerabantur. Morum aulicorum e familia minime perita multa didicit et plerumque se optime in circulis istis gerebat.

Hiberna anno 1745–46 in Castello Choisy omnino deliciis fuerunt et pro rege quaecumque laeta disposuit; intellexerat regem a rebus nimium seriis abhorrere. Voltarius quoque ei succurrit ut multitudo auctorum et artificum, qui gratia eius fruebantur. Eius notiones constructoriae effectae sunt; insuper scholam militarem instituit et porcellanorum officinam Savarae. Praeter ea theatrum, artes, litteras spectantia regi persuasit ut itineribus continuatis assentiretur. Dicitur Ioanna Antonia vel ministros et praefectos militares (inter quos inertes quoque, ut dominus Soubises!) nominavisse et commercium epistulare officiale cum aulis peregrinis disposuisse. Animo vacillante homines quoscumque invitavit inter quos et iansenistae erant. Respectum erga alios in rebus officialibus moderandis non semper habuit ad detrimentum regiminis. Anno 1752 ducissa creata est. Postquam anno 1757 contra regem insidiae factae sunt, aula ei relinquenda fuit. Rege convalescente reditus autem permissus est et statim homines ulciscebatur, qui remissionem eius voluerant. Duce de Choiseul consulente iesuitarum abolitionem in Francia non impedivit.

Tamen gloria eius paulatim languescebat neque odium in populo aberat, qui eam Bellum Septem Annorum promovisse credebat. Ministrum Berni, qui cum Borussis pacem componere voluit, de sede deposuerat. Sepulta est sine ulla pompa. Collectiones librorum, imaginum, arteficiorum amplas atque notables reliquit.

Autobiographia »Mémoires« (Leodii 1766) valore egent cum lectu dignum sit de eius vita opus hoc: »Mémoires de Madame Du Hausset, femme de chambre de Madame de Pompadour«.

BibliographiaRecensere

  • Andrea Weisbrod: Madame de Pompadour und die Macht der Inszenierung, Aviva, Berolini 2014, ISBN 978-3-932338-61-8.
  • Eva Kathrin Dade: Madame de Pompadour. Die Mätresse und die Diplomatie, Böhlau, Coloniae Agrippinae 2010, ISBN 978-3-412-20480-8
  • Dora Duncker: Marquise von Pompadour, Berolini 1913, Mythistoria
  • Uwe Schultz: Madame de Pompadour. C. H. Beck, Monaci 2004, ISBN 3-406-52194-0
  • Thomas Kuster: Jeanne Antoinette Poisson, Marquise de Pompadour. In: Der Aufstieg und Fall der Mätresse im Europa des 18. Jahrhunderts. Eine Darstellung anhand ausgewählter Persönlichkeiten, Aeniponti 2003, ISBN 978-3-88309-132-7.
  • Claudia Ziegler: Die Favoritin des Königs Heyne, Monaci ISBN 3-453-35243-2
  • Caroline Hanken: Vom König geküßt. Das Leben der großen Mätressen. Berlin Verlag, Berolini 1996, ISBN 3-8270-0239-7.
  • Hermann Schreiber: Die ungekrönte Geliebte. Liebe und Leben der Mätressen. Droemer Knaur, Monaci 1992, ISBN 3-8000-3605-3.
  • Helga Thoma: Madame, meine teure Geliebte ... Die Mätressen der französischen Könige. Monaci 1998, ISBN 3-8000-3605-3.
  • Andrea Weisbrod: Von Macht und Mythos der Pompadour. Die Mätressen im politischen Gefüge des französischen Absolutismus. Ulrike Helmer, Königstein im Taunus 2000, ISBN 3-89741-049-4.

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Antoniam de Pompadour spectant.