Vide etiam paginam fere homonymam: 184 Dejopeja

Deiopea in mythologia Romana fuit nympha quam Iuno Aeolo, magistro ventorum, in matrimonium destinavit si ventos ad naves Aeneae dirumpendas emitteret.[1] Deiopea (si sit re vera eadem persona) fuit Nereis, filia Nerei dei marini, e Doride genita, secundum Hyginum in libro "Fabulae" inscripto,[2] qui hoc nomen e textu Georgicon Vergilii sine dubio dempsit; ibi enim Vergilius eam inter sectatrices Cyrenes enumeraverat, scilicet Drymo, Xantho, Ligea, Phyllodoce, Cydippe, Lycorias, Clio, Beroe, Ephyre, Opis, Asia, Deiopea, Arethusa.[3]

Nereides cum Tritone ad matrimonium Poseidonis et Amphitrites properant

NotaeRecensere

  1. Vergilius, Aeneis 1.65
  2. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  3. Vergilius, Georgica 4.334-344