Hellenismus

cultus Graecus, qui post victorias Alexandri Magni late ad populos externos expandit

Hellenismus[1] (Graece Ἑλληνισμός) est cultus Graecus, qui post victorias Alexandri Magni late ad populos externos expandit. Notio aevi Hellenstici instituta est ab historico Germanico Iohanne Gustavo Droysen, qui dixit in Hellenismo et culturam Graecam et varias culturas Orientales coniunctas fuisse. Inde urbes praestantissimae ab Graecia ipsa ad Pergamum, Rhodum, Antiochiam, et Alexandriam commutatae sunt.

De vocabulo

recensere

Vocabulum Graecum Ἑλληνισμός primum in versione Bibliorum Septuaginta reperitur, nempe in libro secundo Maccabaeorum: ἦν δ᾽ οὕτως ἀκμή τις ῾Ελληνισμοῦ καὶ πρόσβασις ἀλλοφυλισμοῦ διὰ τὴν τοῦ ἀσεβοῦς καὶ οὐκ ἀρχιερέως ᾿Ιάσωνος ὑπερβάλλουσαν ἀναγνείαν[2]. Idem versus In Nova Vulgata sic redditur: "Erat autem sic culmen quoddam Graecae conversationis et profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis Iasonis inauditam contaminationem".[3] Amator Hellenismi est Ἑλληνιστής (Hellenista), vel Latine fortasse Graecanicus.[4]

Historia

recensere

Historici moderni intellegunt mortuo Alexandro Magno anno 323 a.C.n. aetatem Hellenisticam incepisse. Exercitus Alexandri partes orientales circum Mare Internum, Aegyptum, Mesopotamiam, Persiam, Asiam Mediam, partesque Indiae vicerunt, quo mortuo compluria certamina evenerunt, bella Diadochorum (Graece Διάδοχοι significantur "Subsequentes") appellata. Quae finita sunt anno 281 a.C.n., imperiis separatis constitutis quattuor:

Terras occidentales ab Tigride fluvio aliquantulum Diadochi obtinebant, quas terras regnavit, donec Romani sub sua auctoritate redigerunt saeculis 2 et 1 a.C.n. In maximam ex orientalibus partibus Parthici eruerunt, sed Hellenismus superstetit procul in locis remotis, sicut Regnum Graeco-Bactrianum aut Regnum Indo-Graecum in septentrionale India, aut Bosphorus Cimmerianus. Cultura Graecanica in orientali parte Imperii Romani praevalebat usque ad emergentes Christianitatem et Imperium Constantinopolitanum.

Finis aetatis Hellenisticae est fere intellectum anno 31 a.C.n. accedisse, cum Aegyptus Ptolemaeus omnino ab Romanis proelio ad Actium facto victus est. Evenit, ut Cleopatra, ultima regina Aegyptia, sibi mortem conscisceret, cuius regnum Octavianus cepit.

  1. "... Seleucus libro quinto De Hellenismo ..." apud Athenaei Deipnosophistas 398a in versione Latina Dalechampii
  2. LXX, 2 Mac. 4:13
  3. Nova Vulgata, 2 Mac. 4:13.
  4. Lewis et Short, s.v. "Graeci": "Graecānĭcus, a, um, adj., of Greek origin, in the Greek manner or fashion, Grecian, Greek".

Bibliographia

recensere
  • Daniel Ogden, Polygamy, prostitutes and death: the Hellenistic dynasties. Londinii: Duckworth, 1999

Nexus interni