Bithynia (regnum)
Bithynia (-ae, f.) fuit regnum in Bithynia, regione Anatoliae septentrionalis saeculo IV a.C.n. conditum et in Imperium Romanum anno 74 a.C.n. adsumptum.
Bithyni sub dominio Persarum anno 546 a.C.n. recepti sunt in satrapia Phrygiense, quae omnes terras usque ad Hellespontem et Bosphorum continuit. Sed saeculo IV a.C.n. asserere independentiam suam videbantur, quam prospere sub duobus principibus indigetibus, Bate et Zipoete, sustinebant, quorum ille cepit titulum basileos anno 297 a.C.n.. Filius suus, Nicomedes I, regnum accepit post eum et Nicomediam condidit, quae mox ad magnam prosperitatem aucta est. Illo longe (c.278–c. 255 a.C.n.) regnante, etiam illis successoribus, Prusia I, Prusia II, et Nicomede II (149–91 a.C.n.), regnum Bithynia sedem magnam habuit inter monarchias minores Anatolianas, sed ultimus rex, Nicomedes IV, non potuit se sustinere contra Mithradaten VI Ponticum, et postquam Senatus Romanus eum ad eius regnum restituerat, regnum testamento Rei Publicae Romanae legavit (74 a.C.n.).
Index principum et regum Bithyniae
recensere- Doedalses (notus 435/4 a.C.n.)
- Botiras (usque ad 377/6 a.C.n.)
- Bas (377/6–328 a.C.n.)
- Zipoetes (328–280 a.C.n.; se regem esse praetendit anno 297 a.C.n.)
- Nicomedes I (280–255/3 a.C.n.)
- Ziaelas (c. 250–c. 230 a.C.n.)
- Prusias I (c. 230–182 a.C.n.)
- Prusias II (182–149 a.C.n.),
- Nicomedes II (149–128/7 a.C.n.)
- Nicomedes III (128/7–c. 94 a.C.n.)
- Nicomedes IV (ca. 94–74 a.C.n.)
Nexus interni
- Bithynia (regio)
- Bithynia et Pontus (provincia Romana)