Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Antiochia (discretiva)

Collocatio Antiochiae in Turcia.

Antiochia ad Orontem (Graece Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου sive Ἀντιόχεια ἡ Μεγάλη "Magna Antiochia"), hodie Turcice Antakya, est municipium Turciae. Centenorum circiter et undequadraginta milium incolarum, quod in extrema parte Turciae situm, qua ager Turcicus ad meridiem vergit, non procul abest a Syria.

Index

HistoriaRecensere

Antiochia condita est anno 300 a.C.n. a Seleuco I rege partium Asiaticarum regni illius, quod Alexander Magnus sibi comparaverat. Postea Antiochia urbs et caput regni erat.

Quae urbs sub dicionem populi Romani redacta (64 a.C.n.) opulentissima erat omnium provinciarum ad orientem solem spectantium. Caput provinciae Syriae fuit et primo secundoque saeculo divitiis et magnitudine tertium locum in imperio Romano obtinebat, post ipsam Romam et Alexandriam[1]. Antiochiae nati sunt homines praeclari Libanius rhetor, Ammianus Marcellinus rerum gestarum scriptor, Iohannes Chrysostomus episcopus Constantinopolitanus.

Antiochiae primum fideles novae religionis, cum Iesum Christum pro deo haberent, appellati sunt Christiani.[2]

Tres patriarchati locum praecipuum primum habuerunt in ecclesia Christiana: Antiochenus, Romanus (papa), et Alexandrinus. Antiochia etiam vocata erat Theoupolis aliquo tempore saeculo sexto.

Anno 526, terraemotus maximus urbem diruit.

Praeclari civesRecensere

Nexus interni

NotaRecensere

  1. Flavius Iosephus, Bell. Iud. III.29
  2. Secundum actus apostolorum (11.26): Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.

BibliographiaRecensere

  • Campbell, Sheila. 1988. The Mosaics of Antioch.
  • Downey, Glanville. 1974. A History of Antioch in Syria.
  • Petit, Paul. 1955. Libanius et la vie municipale à Antioche au IVe siècle apr. J.-C.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antiochiam ad Orontem spectant.