Alexandria[1] vel Alexandrea (Arabice الإسكندرية al-Iskandariyya) est urbs Aegypti 4'317'398 civium (anno 2009) et inter orbis terrarum urbes praecipuas.

Wikidata Alexandria
Res apud Vicidata repertae:
Alexandria: insigne
Alexandria: insigne
Civitas: Aegyptus
Locus: 31°11′51″N 29°53′33″E
Numerus incolarum: 4 870 000
Zona horaria: Egypt Standard Time, Daylight saving time in Egypt
Situs interretialis
Nomen officiale: الإسكندرية

Gestio

Procuratio superior: Alexandria

Geographia

Superficies: 2 523 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Bratislavia, Casablanca, Constantia, Durbanum, Kazanlak, Kanpur, Yevlakh, Alexandropolis (Armenia), Odessa, Sciamhaevum, Petropolis, Thessalonica, Iedda, Kuching, Cenomanum, Limassol Municipality, Clevelandia, Hesperides, Baltimora, Paphus

Tabula aut despectus

Alexandria: situs
Alexandria: situs
Vide etiam paginam discretivam: Alexandria (discretiva).

Aer recensere

 
Aeris diagramma

Alexandriae aer calidus est et paucus imber (190 mm pro anno) a mense Novembri usque ad mensem Aprilem effunditur.

Historia recensere

 
Despectus in litus Alexandriae
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Alexandria antiqua.

Civitas nomine Alexandri Magni nuncupata, qui illam condidit, magis magisque crevit, cum portus esset Aegypti ad triticum in Italiam ferendum. Forma urbis antiquae a principio ab Alexandro ipso ordinata est. Nota ob turrem vel Pharum in insula ante Alexandriam sita cui nomen est Φάρος (et fuit unum e septem miraculis mundi) atque ob bibliothecam omnem sapientiam mundi continentem, urbs Alexandria floruit sub Graecis Ptolemaeis et postea sub Romanis. De pharo Gaius Iulius Caesar scripsit: "Pharus est in insula turris, magna altitudine, mirificis operibus exstructa, quae nomen ab insula accepit".[2] Aevo Christiano Alexandria metropolis fuit theologiae et episcopatus magni Athanasii.

Anno 640 urbs capta est a Mahometanis ... Anno 2002 nova bibliotheca aedificata est.

Coniunctiones communium recensere

Incolae noti recensere

Vide indicem incolarum notorum Alexandriae

Notae recensere

  1. Hazlitt, The Classical Gazetteer
  2. Caesar, De Bello Civili 3,112.

Fontes recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandriam spectant.
  • Bibliotheca Alexandrina Nova (Anglice)

Pinacotheca recensere