Vide etiam paginam discretivam: Constantia.

Constantia (Dacoromanice Constanța), vel nomine classico Tomis, est urbs Romaniae circiter 310 471 incolarum (anno 2002) et caput districtus eiusdem nominis.

Wikidata Constantia (Romania)
Res apud Vicidata repertae:
Constantia (Romania): insigne
Constantia (Romania): insigne
Civitas: Romania
Locus: 44°10′24″N 28°38′18″E
Numerus incolarum: 263 707
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Τόμις, Томіс, Томы

Gestio

Praefectus: Vergil Chițac
Procuratio superior: Constantia

Geographia

Superficies: 124.89±0.01 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Constantia (Romania): situs
Constantia (Romania): situs
Constantia (Tomis) (Romaniae )
Constantia (Tomis)
Constantia (Tomis)
Situs urbis Constantiae
Statua poetae Ovidii Constantiae posita.

Historia.

recensere

Tomis[1] (Graece Τόμοι), colonia a Milesiis deducta, septimo vel sexto saeculo a.C.n. condita est in litore laevo Ponti Euxini prope ostium Istri, quae regio tum a Getis incolebatur. Ita urbs Geto-Graeca fuit, antequam, primo saeculo a.C.n., in Romanam dicionem redigeretur. In provinciam Moesiam tum inclusa est.

Nobilis in primis erat ob exsilium poetae Ovidii qui extremam vitam ibi egit ab anno 9 (mortuus est anno 17 vel 18). Miserrimus poeta multum de frigore ac de incursibus barbarorum trans Istrum in elegiis questus est. Popularem etymologiam de nomine huius urbis nobis tradidit, a verbo Graeco τεμειν (id est secando) ductam, tamquam Medea cum Iasone patrem Aeetam fugiens, huc appulisset atque fratrem Absyrtum necavisset et membra eius hoc animo secuisset ac dispersisset, ut persequentes tardaret, dum membra miseri pueri lugens pater colligit atque sepelit. Haec etymologia verisimilis quidem non est, sed cum maesto animo exulis poetae optime congruit.

Postea urbs eadem Constantia vocata est in honorem Constantiae, sororis Constantini imperatoris, qui Constantinopoli nomen suum dedit. Anno 441 Hunni urbem expugnaverunt. Parva urbs sine vi medio aevo fuit.

Coniunctiones communium

recensere
  1. Latine etiam inveniuntur Tomi (Statius) et Tomoe (Pomponius Mela, De Chorographia II,2,22).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantiam spectant.

Pinacotheca

recensere