Haec pagina pagis generaliter tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Pagus” appellatur, vide Pagus (discretiva).

Pagus (-i, m.; a prima origine 'terminus in terram pactus', cf. pango) ex antiquitate vocatur quaequam regio geographica cuius fines lege aut foedere defixi sunt.[1][2] Pagus hoc sensu dici potest tota civitatis terra aut singula provincia illius civitatis. Plerumque autem pagi appellantur regiones administrativae et iurisdictiones tertiae similiter ac comitatus, qui sunt medii inter urbes villasque et terras vel provincias.

Intra rempublicam Romanam et Imperium, pagus idem ac districtus,[3] comitatus, vel regio administrativa dicitur.

Terra Italica iam in pagos divisa est ex temporibus Numae Pompilii. Prima oppida velut villa munita in collibus et montibus condita sunt. Ibi, cum hostes in populum impetum fecerunt, gentes pagi (illi pagani) fugere poterant. Qui oppida in montibus Romanis habitabant appellabantur montani, qui extra pagani.[2][4]

Tandem Servius Tullius, hoc exemplum sequens, novos pagos et pagorum fines definivit, circum montes novosque locos munitos ibi conditos, qui etiam pagi appellabantur. Magister pagi, qui nomina omnium hominum et inventarium omnium proprietatum in pago in commentarium scripsit, congerit vectigalia et populum vocavit ad bellum cum necessarium sit. Quique pagus ritus proprios habuit, et quoque feriam annualem appellatam Paganalia.[4]

Quamquam cuiusque pagi Romani regimen aliquanto sui iuris erat, quisque civitas propria sui iuris non erat. Pagi autem Celtici, Helvetici, et Gallici ampliores et potentiores quam Italici erant: saepe exempli gratia soli quattuor pagi civitatem propriam formabant. Et quisque pagus in Galatia in Asia tetrarchum proprium (velut regem) habebat, et leges proprias.[2]

"Gau" sive pagus apud Germanos antiquos et in usu recenti

recensere

Nationes Germanicae regionem terminis naturalibus circumscriptam Gau appellabant. Iam Caesar et Tacitus Gau verbo Latino pago interpretantur, cf.:

  • Caesar, De bello Gallico 1,12: Omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est.
  • Caesar, De bello Gallico 1,37: ... pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse.
  • Tacitus, Germania 39: ... centum pagi iis (i.e. Semnonibus) habitantur.

Administratio regum Merovingorum sive Carolingorum usum auctorum Romanorum sequitur:

Usque ad hunc diem Gau in usu est ad regiones sive provincias appellandas.

  • Ratio civitatum, quas ad appellandas Gau (pagus) adhuc usurpatur (una cum nominibus singulorum pagorum) hic invenitur.

Aliquibus in civitatibus veteres appellationes regionum, scilicet Gau (i.e. pagus) sive Viertel (i.e. quarta pars) sunt in usu, tamen vi administrativa carentes.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Austria.

Helvetia

recensere

Pagi Confoederationis Helveticae cantones vocantur. Tres pagi sive cantones (Urania, Suitia et Subsilvania) anno 1291 (iure iurando, ut putant, in prato nomine Rütli dato) primam confoederationem condiderunt. Numero pagorum per saecula increscente Helvetia ex anno 1979 23 cantones habet.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Helvetia.

Francia et Hispania

recensere

Nomen Francicum pays et Hispanicum país proveniunt de nomine Latino pagus. Imperio Romano exeunte, pagus appellabatur regio administrativo infra provincia. Hoc nomen post imperium permansit, quapropter Francici hodie pays appellant antiquos pagos. Hispanici similiter appellant país regiones autonomas intra Hispaniam sicut país Vasco (sc. Latine "Pagus Vasconicus"). In Francia post annum 1789 praefecturae vel novae provinciae (provinciis antiquioribus desuetis) non iam in pagis sed in districtus,[5][6] vulgo arrondissements, qui rursus in cantones vel circulos divisi sunt.[6]

Germania (hodierna)

recensere

In Germania iurisdictiones inter terras foederales et communia regiones appellari possunt pagi, Germanice Kreise (circuli).

Res Publica Bohemica

recensere

Res publica Bohemica est divisa in pagos seu kraje.


  1. pagus"a place with fixed boundaries; hence, a district, canton, province (opp. to the city), the country (cf. vicus): paganalia (feriae sunt eorum) ... MAGISTER PAGI, a country magistrate"
  2. 2.0 2.1 2.2 A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), William Smith, LLD, William Wayte, G. E. Marindin, Ed
  3. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007)., p. 382.
  4. 4.0 4.1 http://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/secondary/SMIGRA*/Pagi.html
  5. "districtus Grassensis divulsus fuit a Dioecesi Foroiuliensi": Acta Apostolicae Sedis 1889/90 p. 3
  6. 6.0 6.1 "duo districtus, videlicet Narbonensis et Limosinus, ac tres circuli, nimirum Tuchensis, Montishumeti, et Gradissensis, in provincia Ataxis": Louis Marie Joseph François de Robiano, Continuation de l'Histoire de l'église, de Bérault-Bercastel vol. 3, 1836 (p. 411 apud Google Books)