Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Gesoriacum
Res apud Vicidata repertae:
Gesoriacum: insigne
Civitas: Francia
Locus: 50°43′32″N 1°36′50″E
Numerus incolarum: 42 366
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Boulogne-sur-Mer

Gubernium

Praefectus: Frédéric Cuvillier

Geographia

Superficies: 8.42 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Constantia, Folkestone, La Plata, Zweibrücken, Safi

Tabula aut despectus

Gesoriacum: situs

Gesoriacum[1] sive Bononia[1][2][3] (Francice Boulogne-sur-Mer) est commune Francicum 43 310 incolarum (anno 2009) praefecturae Freti Calisii in provincia Septentrioni et Freto. Gesoriacum est arx Morinorum et portus haud mediocris. Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Bononiensium.

De situRecensere

 
Bononia ab Anglis obsessa: imago saec. XVI (Bibliotheca universitatis Salisburgensis G 038 III)

Gesoriacum apud Oceanum Britannicum situm est, haud procul a Freto Morinis. Diu portus Britanniae proximus fuit.

De rebus gestisRecensere

 
Portus, ora maritima, domus aleatoria Bononienses anno fere 1900 lucis ope pictae (Bibliotheca Congressus Civitatum Foederatarum)

Caesare consule, Belgae pagum Gesoriaci incolebant, qui Morinorum pagus (Morini, Celtice fere 'marini') appellabatur. Caesar proelium in Cantium ferre statuit. Ad legiones trans mare ferendas elegit portum, Itium appellatum, ubi classem paravit.

Gesoriacum postea conditum circum Portum Itium esse dicitur.

Caligula, cum bellum Siluris inferre intenderet, castra legionum circum Gesoriacum instruxit. Suetonius auctor refert Caligulam iussisse erectionem turris mirabilis altitudinis, Phari instar. Quae turris, ut creditur, ea fuit sexangula turris, quae etiam saeculo sexto decimo conspicua fuit.

Gesoriaci natiRecensere

 
Despectus in urbem Gesoriacum

Alii Gesoriacenses (ordine alphabetico)Recensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 "Gesoriacum or Bononia" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854) textus
  2. Société de l'histoire de France, Annuaire historique pour l'année 1858, 1837, Parisiis, Jules Renouard, p.57. [1] Libri Googles (Francogallice)
  3. "in urbe Boloniensi ad mare ... Boloniae ad mare": [http://www.liberius.net/livres/Actes_de_S._S._Pie_XI_(tome_17)_000001030.pdf Actes de S. S. Pie XI vol. 7 p. 148

BibliographiaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere