Congressus universalis Esperanticus

Congressus universalis (Esperantice: Universala Kongreso de Esperanto, compendiarie: UK) quotannis ab Universali Societate Esperantica/UEA celebratur. Eum multis Esperantici fautoribus maximi momenti esse constat. Programmata res culturales administratoriasque comprehendunt.

Translatio vexilli: Sinenses delecti anno 2003 Gothoburgi mandatum congressus novi celebrandi accipiunt

Historia

recensere
 
Gesoriaci anno 1905: valedictio; media in imagine videtur Ludovicus Lazarus Zamenhof, linguae inventor ipse
 
Congressus inauguratio sollemnis anno 1908 Dresdae

Congressum primum Gesoriaci habuerunt advocato Alfredo Michaux instigante. Anno 1923 organizatio congressuum celebrandorum fundata est, antequam anno 1933 laborem istum sibi arriperet UEA. Usque annum 1961 secretarius congressus primus semper in situ habitavit, postea Roterodamo directo e Grapheo centrali UEA omnia disponebat.

Bellis impedientibus annis inter 1916 et 1919 atque annis inter 1940 et 1946 Congressus universales fieri proh dolor non potuerunt. Interim in plus quam triginta terris congressus fecerunt. Celebrationes extra Europam inde ab annis 1980 magis crebrae sunt.

Argumenta

recensere

Traditionaliter in initio sessio salutatoria fit, in fine sessio valedictoria. Saepe iam ante initium sollemne programmata inofficialia dantur. In congressu multa officialia ad UEA spectantia peraguntur, sed occasiones fructiferae multae etiam aliis organizationibus dantur ut sese praesentent. Academia Esperantica convenit et Universitas internationalis congressuum (IUK) quoque multa scitu digna idiomate Zamenhofiano docet. Programmata culturalia, librorum praesentationes, concentus, ballationes, excursiones congressum digne ornant. Participes revera ex omni orbe terrarum veniunt.

Congressus infantium et adulescentium

recensere

Simul celebratur Conventiculum infantium (Internacia Infana Kongreseto de Esperanto, IIK) liberis annorum inter 6 et 14 dicatum. Id prima vice Monaci factum est. Inde ab anno 1938 Conventiculum adulescentium fit (Internacia Junulara Kongreso, IJK) Associatione iuventutis Esperanticae internationali moderante.

Omnium conventuum elenchus

recensere
annus urbs terra participes[1]
2023 Augusta Taurinorum Italia 1319
2022 Mons Regius Canada 859
2021 Belfastum Britannia Maior nemo[2]
2020 Mons Regius Canada nemo[3]
2019 Colpopolis Finnia 917
2018 Olisipo Lusitania 1567
2017 Seulum Corea 1173
2016 Nitria Slovacia 1252
2015 Insula Francogallia 2698
2014 Bonus Aër Argentina 706
2013 Reykiavica Islandia 1034
2012 Hanoi Vietnamia 866
2011 Copenhaga Dania 1458
2010 Havana Cuba 1002
2009 Bielostokium Polonia 1860
2008 Roterodamum Batavia 1845
2007 Yokohama Iaponia 1901
2006 Florentia Italia 2209
2005 Vilna Lituania 2235
2004 Pechinum Sinae 2031
2003 Gothoburgum Suecia 1791
2002 Fortalexia Brasilia 1484
2001 Agranum Croatia 1691
2000 Vernicollis Israel 1212
1999 Berolinum Germania 2712
1998 Monspessulanus Francogallia 3133
1997 Adelaidopolis Australia 1224
1996 Praga Bohemia 2972
1995 Tammerforsia Finnia 2443
1994 Seulum Corea 1776
1993 Valentia Hispania 1863
1992 Vindobona Austria 3033
1991 Berga Norvegia 2400
1990 Havana Cuba 1617
1989 Brightonia Anglia 2280
1988 Roterodamum Batavia 2321
1987 Varsovia Polonia 5946
1986 Pechinum Sinae 2482
1985 Augusta Vindelicorum Germania 2311
1984 Vancuverium Canada 802
1983 Budapestinum Hungaria 4834
1982 Antverpia Belgium 1899
1981 Brasiliopolis Brasilia 1749
1980 Holmia Suecia 1807
1979 Lucerna Helvetia 1630
1978 Odessus Bulgaria 4414
1977 Reykiavica Islandia 1199
1976 Athenae Graecia 1266
1975 Copenhaga Dania 1227
1974 Hamburgum Germania 1651
1973 Belogradum Iugoslavia 1638
1972 Portulandum Status Uniti 923
1971 Londinium Anglia 2071
1970 Vindobona Austria 1987
1969 Helsingia Finnia 1857
1968 Madritum Hispania 1769
1967 Roterodamum Batavia 1265
1966 Budapestinum Hungaria 3975
1965 Tokium Iaponia 1710
1964 Haga Batavia 2512
1963 Serdica Bulgaria 3472
1962 Copenhaga Dania 1550
1961 Harrogate Anglia 1646
1960 Bruxellae Belgium 1930
1959 Varsovia Polonia 3256
1958 Moguntiacum Germania 2021
1957 Massilia Francogallia 1468
1956 Copenhaga Dania 2200
1955 Bononia Italia 1687
1954 Harlemum Batavia 2353
1953 Agranum Iugoslavia 1760
1952 Osloa Norvegia 1614
1951 Monacum Germania 2040
1950 Lutetia Francogallia 2325
1949 Bournemouth Anglia 1534
1948 Malmogia Suecia 1761
1947 Berna Helvetia 1370
ante Alterum bellum pancosmicum
1939 Berna Helvetia 765
1938 Londinium Anglia 1602
1937 Varsovia Polonia 1120
1936 Vindobona Austria 854
1935 Roma Italia 1442
1934 Holmia Suecia 2042
1933 Colonia Agrippina Germania 950
1932 Lutetia Francogallia 1650
1931 Cracovia Polonia 900
1930 Oxonia Anglia 1211
1929 Budapestinum Hungaria 1200
1928 Antverpia Belgium 1494
1927 Gedanum Urbs libera Gedani 905
1926 Edinburgum Anglia 960
1925 Genava Helvetia 953
1924 Vindobona Austria 3400
1923 Norimberga Germania 4963
1922 Helsingia Finnia 850
1921 Praga Bohemoslovacia 2561
1920 Haga Batavia 408
ante Primum bellum pancosmicum
1915 Franciscopolis Status Uniti 163
1914 Lutetia Francogallia renuntiatus
1913 Berna Helvetia 1203
1912 Cracovia Imperium Austro-Hungaricum 1000
1911 Antverpia Belgium 1800
1910 Vasingtonia Status Uniti 357
1909 Barcino Hispania 1500
1908 Dresda Germania 1500
1907 Cantabrigia Anglia 1317
1906 Genava Helvetia 1200
1905 Gesoriacum Francogallia 688

Externi nexus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Congressus universales spectant.