Augusta Taurinorum

Italiae urbs et municipium

Augusta Taurinorum[1] (Italiane Torino) est urbs Italica et municipium, circiter 896 350 incolarum, locus princeps regionis Pedemontii et caput urbis metropolitanae Taurinensis.

Wikidata Augusta Taurinorum
Res apud Vicidata repertae:
Augusta Taurinorum: insigne
Augusta Taurinorum: insigne
Civitas: Italia
Locus: 45°4′45″N 7°40′34″E
Numerus incolarum: 841 600
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Torino

Gestio

Praefectus: Clara Appendino
Consilium: Turin City Council
Procuratio superior: Urbs metropolitana Taurinensis

Tabula aut despectus

Augusta Taurinorum: situs
Augusta Taurinorum: situs
Moles Antonelliana

Fuit colonia Romana, ab Augusto principe condita, sed iam ante Imperium Romanum fuerat, ut videtur, metropolis civitatis Taurinorum. Temporibus recentioribus fuit caput ducatus Sabaudiae, regni Sardiniae, et ab 1861 ad 1865 Regni Italiae omnis; unde nuncupari potest cunabula unificationis paeninsulae. Urbium industrialium Italiae hodiernae loco tertio enumeratur.

Hic admiratione digna sunt Porta Palatina urbis Romanae, Palatium Madama reginarum Sabaudiensium, moles Antonelliana ad museum cinematographicum accommodata, necnon ecclesia cathedralis Sancti Ioannis Baptistae, ubi servatur sindon Taurinensis; hinc praeterea formosissimae Alpium occidentalium valles visitantur.

Nomen recensere

Antiquissimum urbis nomen, si recte huic loco adsignatur, est Taurasia; ita appellabatur caput civitatis Taurinorum, quo tempore Hannibal hanc terram transivit.[2] Colonia Romana ibi ad honorem imperatoris Augusti nomine pleno et sollemni Colonia Iulia Augusta Taurinorum,[3] nomine autem communi Augusta Taurinorum laureata est.[4] Haec appellatio a recentioribus saepe adhibetur. Multi autem brevius Taurinum Latine nuncupant.[5] Haec urbs Italiane hodie Torino appellatur, sed sermone Pedemontico huius regionis (sicut et Theodisce) Turin. Incola Latine Taurinensis[6] (Italiane Torinese ; Pedemontice Turinèis) nuncupatur.

Historia recensere

Origines Italicae et Romanae

Tertio saeculo a.C.n. secundum ripas Padanas primae tribus collocabantur, ab Alpibus venientes, quaerentes campos, quos colerent. Hi homines ex stirpe Celto-Ligura appellabantur, etiam Taurini et nomen loci Taurasia dederunt; nomen autem e tauro non oritur, qui signum civitatis postea factum erit, sed a Celtico verbo tau, quod 'mons' significat.

Socii Romanorum invasioni Hannibalis anno 218 a.C.n. restiterunt. Sita in via per Gallias, postea Castra Taurinorum a Gaio Iulio Caesare anno 58 a.C.n. condita sunt.

Urbs comprehenditur in Imperio Romano, Augusto Principe, ut praesidia limitum, nomine Augusta Taurinorum. Ex illo tempore oritur institutio tabulae latrunculariae, quae pertinet et ampliatur usque ad hodiernos dies, cum decumano, qui vocatur hodie Via Garibaldi, et cardine, qui constituitur viis Sancti Thomae et portae Palatinae.

Primo saeculo a.C.n. constructum est theatrum Romanum, e quo amplae partes exstant. Porta Palatina etiam illo tempore constructa est. Anno 69 in proelio inter Othonem et Vitellium incendium civitatem partim delevit.

Aetate hodierna
 
Inscriptio "Qui bene bibit, bene dormit, qui bene dormit, non peccat, qui non peccat, venit in coelum, ergo, qui bene bibit, venit in coelum."

Anno 1861 Augusta Taurinorum, quae ab anno 1563 caput ducatús Sabaudiae (ab anno 1720 regni Sardiniae) fuerat, primum caput Italiae facta est; sed anno 1865 caput Italiae Florentiam et postea Romam translatum est.

Clima recensere

Urbi Taurinensi inter climata duo per enumerationem Köppen–Geiger, videlicet subtropicum humidum et oceanicum. Clima in stationes quattuor dividitur, hieme frigida et admodum sicca, aestate calida, vere et autumno pluviosioribus, pluviis violentibus aestate interdum incidentibus; temperatura aëris media mense Ianuario 2° atque mense Iulio 22.5°, minima inter −2.5° et 17°, maxima inter 6.5° et 28°, sed minima extrema usque hodie nota −21.8°, maxima extrema 37.1°; pluviis mense Decembri ad 45 mm tantum, mense Maio 145 mm, toto anno non minus quam 981 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 81 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 67 centesimas et 80 centesimas reperta, horis solis fulgentis mense Novembri 105, mense Iulio 260, per annum totum 1990 relatis.[7]

Urbis administratio recensere

Ab anno 2016 praefectus urbis est Clara Appendino.

Ecclesia Catholica recensere

Augusta Taurinorum est sedes episcopalis metropolitana (Archidioecesis Taurinensis) Ecclesiae Catholicae. Praesens archiepiscopus Caesar Nosiglia est. Multi archiepiscopi Augustae Taurinorum etiam cardinales fuerunt. Augustae Taurinorum archiepiscopus est custos sindonis Taurinensis.

Clari cives recensere

Augustae Taurinorum vixerunt aut nati sunt (praeter alios praeclaros incolas):

Nati recensere

Mortui recensere

Res oeconomicae recensere

Augusta Taurinorum est urbs industrialis. Hic est FIAT, maxima societas lucrativa ad autocineta facienda in Italia dicata. Taurini La Stampa, clarum diarium, ac tertium, quod ad propagationem in Italia pertinet, edita est.

Aedificia egregia recensere

Vecturae recensere

Aeroportus recensere

Institutio Publica recensere

Biliothecae recensere

Anno 1839 Bibliotheca Regalis condita est.

Scholae recensere

Ludi athletici recensere

Juventus FC et Torino FC turmae pediludii urbis Augustae Taurinorum sunt.

Fractiones, vici et loci in municipio recensere

Vici urbani (Circumscriptiones) recensere

  • I Regio Centro, Crocetta
  • II Regio Santa Rita, Mirafiori Nord
  • III Regio Borgo San Paolo, Cenisia, Pozzo Strada, Cit Turin, Borgata Lesna
  • IV Regio San Donato, Campidoglio, Parella
  • V Regio Borgo Vittoria, Madonna di Campagna, Lucento, Vallette
  • VI Regio Barriera di Milano, Regio Parco, Barca, Bertolla, Falchera, Rebaudengo, Villaretto
  • VII Regio Aurora, Vanchiglia, Sassi, Madonna del Pilone
  • VIII Regio San Salvario, Cavoretto, Borgo Po
  • IX Regio Nizza Millefonti, Lingotto, Filadelfia
  • X Regio Mirafiori Sud

Loci clari recensere

Municipia finitima recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. Plin. Nat. 3.123; Tac. Hist. 2.66.
  2. Ταυρασία: Appianus, Bellum Hannibalicum 5. Vide "Taurasia (2)" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979) vol. 5 col. 540.
  3. De prisca "colonia Iulia Taurinorum" anno 33 a.C.n. condita vide R. A. et alii, "Alpi" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1929). Collegae autem adseverant: "È incerto se i due appellativi Iulia Augusta accennino a una doppia deduzione, la prima per opera di Ottaviano triumviro, la seconda per opera dello stesso già Augusto, o ad una sola, per opera di Augusto": P. L. et alii, "Torino" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1937).
  4. "Augusta Taurinorum": Plinius, Naturalis historia 3.123. "Αὐγούστα Ταυρινῶν": Ptolemaeus, Geographia 3.1.35. Ita "Augusta Taurinorum" in Tabula Peutingeriana, sed "Taurinis" (casu dativo vel locativo) in Itinerarium Antonini
  5. "Augusta Taurinorum . . . Taurinum" apud Hofmannum.
  6. Vide "Archidioecesis Taurinensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  7. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis.

Bibliographia recensere

De urbe antiqua
  • "Augusta (5). Augusta Taurinorum" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979) vol. 1 col. 738
  • "Augusta Taurinorum (Torino)" in Tabula Imperii Romani: foglio L32 Mediolanum, Aventicum, Brigantium (Romae: Unione Accademica Nazionale, 1966) p. 29
  • C. Carducci, "Torino" in Enciclopedia dell'arte antica (Romae: Treccani, 1997)
Opera veteriora
Operea recentiora
  • Storia di Torino. 9 Voll. Taurinis: Einaudi, 1997-1999
  • Norberto Bobbio, Trent'anni di storia della cultura a Torino (1920-1950). Taurinis: Einaudi, 2002
  • A. L. Cardoza, G. W. Symcox, Storia di Torino. Taurinis: Einaudi, 2006
  • Giuseppe Culicchia, Torino è casa mia. Mediolani: Laterza, 2006.
  • Giuditta Dembech, Torino città magica. Ariete Multimedia, 1995.
  • Gennaro Di Napoli, Luca Mercalli, Il clima di Torino. Taurinis: Società Meteorologica Subalpina, 2008.
  • Enrico Martino, Gente chiamata Torino. EGA Editore, 1996
  • Vittorio Messori, Giovanni Cazzullo, Il Mistero di Torino. Mediolani: Mondadori, 2005, ISBN 88-04-52070-1
Aliae encyclopaediae

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Augustam Taurinorum spectant.


Pinacotheca recensere

Capita regionum Italicarum
Capita provinciarum metropoleonque Italiae

Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium