Vide etiam paginam discretivam: Fanum Sanctae Fidei (discretiva).

Bogota[1] (Hispanice Bogotá, IPA |boɣoˈta|), rite Bogota, Districtus Capitalis,[2] nomine imminuto Bogota, D.C., atque aetate colonica Hispanica et ab anno 1991 ad annum 2000 Fanum Sanctae Fidei de Bogota,[3][4] est caput et maxima Columbiae urbs, a Districtu Capitali administrata, et caput departimenti Cundinamarcae.[5] Urbs est territorialis primi ut dicitur ordinis entitas, cui est idem status administrativus atque alia departimenta Columbiana. Urbs est praecipuus civitatis et quidem septentrionalis Americae Australis locus civilis, oeconomicus, administrativus, industrialis, culturalis, vecturalis, technologicus, scientificus, medicus, educationalis.[6][7][8][9][10][11]

Wikidata Bogota
Res apud Vicidata repertae:
Bogota: insigne
Bogota: insigne
Civitas: Columbia
Locus: 4°36′35″N 74°4′54″W
Numerus incolarum: 7 743 955
Zona horaria: UTC-5
Situs interretialis
Nomen officiale: Bogotá

Gestio

Praefectus: Claudia López Hernández Ganso
Consilium: Bogotá city council
Procuratio superior: Cundinamarca Department

Geographia

Superficies: 1 578±1 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Usaquén, Chapinero, Santa Fe, San Cristóbal, Pedro Usme, Tunjuelito, Bosa, Kennedy, Fontibón, Engativá, Suba, Barrios Unidos, Teusaquillo, Los Mártires, Antonio Nariño, Puente Aranda, La Candelaria, Rafael Uribe Uribe, Ciudad Bolívar (Ciudad Simón José Antonio de la Santísima Trinidad Bolívar Ponte - Andrade Palacios Aguirre Blanco), Sumapaz
Territoria finitima: Cota, Colombia, Soacha, Chía, Funza, Mosquera

Tabula aut despectus

Bogota: situs
Bogota: situs

In Andibus montibus sita est, plus 2650 metra supra maris aequor.

Historia recensere

 
Pictura oleacea Gonzalo Jiménez de Quesada, ab artifice ignoto facta, in Museo Nationali Columbiae Bogotensi curata.
 
Tempestas grandinis Bogotae.
 
Colles orientales Bogotae.

Condita est die 6 Augusti 1538 a Gonzalo Jiménez de Quesada(en), qui tum dux erat exercitus exploratorum Hispanorum (conquisitatores qui vocantur) quique, secundum imperia regis Hispaniae, cum exercitu suo usque ad ortum fluvii Magdalenae prevenire conabatur. Attamen, cum illo tempore rex Hispaniae esset et imperator Sacri Imperii Romani, nomine Carolus V, haud mirum est Gonzalum invenisse duos alios exercitus exploratorum, a Nicolao von Federman et a Sebastiano de Belalcázar ductos, in eadem valle ubi sita erat caput regni Muiscarum, quae a populo Muisca(en) vocabatur Bacatá. Itaque, ad pacem servandam, necesse fuit ducibus consilium capere sic ut Jimenez maneret in valle conderetque urbem, Federman ad orientem progredieretur, et tandem Belalcázar iter faceret ad occidentem, cursum fluvii sequens. Itaque, Gonzalo Jiménez de Quesada urbis conditor habetur, quam Santa Fé de Bogotá nuncupavit. Suo tempore, et Sebastianus de Belalcázar urbem condidit, ad occidentem Columbiae sitam, cui nomen dedit Santiago de Cali.

Nexus interni

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bogota spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 4°36′35″N 74°4′54″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Urbes Americae Australis capitales