Museum Auri
Museum Auri Museo del Oro | |
---|---|
Constitutum | 1939 |
Locus | Carrera 6 # 15-82 (Parque Santander), Bogotae Columbiae |
Director | Clara Isabel Botero |
Transportatio publica? | Museo del Oro |
Situs interretialis | Museum Auri |
Museum Auri (Hispanice El Museo del Oro) est museum archaeologicum Bogotae Columbiae situm.[1]
Exempla praecolumbianorum auri operum exhibet, maximum orbis terrarum corpus, in conclavibus exhibitionis in tabulatis secunda et tertia sitis. Quae res, ex metallo in aestimationibus vernacularibus sacro fabricatae, vitam et cogitationem variarum societatum gentium quae regiones Columbiae habitabant antequam contactus cum Europa effectus est depingunt.
Museo est corpus rerum 55 000, quarum 6000 in aedificio amplificato exhibentur, inter quas exempla fictilium, saxi, testarum, ligni caelati, textilium, aliarumque rerum archaeologicarum
Argentaria Reipublicae archaeologicum Columbiae patrimonium nationale anno 1939 tueri coepit. Museum Auri et Museum Quimbayanum sunt inter eius principales res gestas.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Museum Auri spectant (Museo del Oro, Museo del Oro, Bogotá). |
- Situs proprius, www.banrepcultural.org (Argentaria Reipublicae) (Anglica)
- Situs proprius, www.banrepcultura.org (Hispanica)
- www.museodeloro.web.com.co Aspectus virtualis, www.musepdeloro.web.com.co
- Ars Auri Praecolukbianae: Collectio Jan Mitchell, libmma.contentdm.oclc.org (Museum Artis Metropolitanum)