Rectores Muiscani,[1] qui Confoederationem Muiscanam regebant cum conquisitatores Hispani in medias Columbiae terras altas pervenirent, erant zipa, rector regionis australis, capite Bacatá (nunc Bogota), ac zaque, rector regionis septentrionalis, capite Hunza (hodierna Tunja).[2]

Tabula geographica terrarum Muiscanarum, rectione zaque flava, zipa viride.
Exemplar Ratis Muiscanae (12001500) initiationem novi zipae depingit, hominis qui thesauros deis in media Guatavita, lacu sacro, offerebat. Haec traditio origo fabulae Chrysopolis (Hispanice El Dorado) facta est. Museum Auri Bogotae Columbiae.

Ordinatio

recensere

Zipa et zaque erant appellationes his rectoribus confoedrationis antiquae datae. Dominationem absolutam tenebat neuter; haec autem munera honoris magni habebantur, caerimoniasque exquisitiores implicabat. Munus zipae erat tam editum ut ne nobiles quidem eius faciem aspicere audebant.[2]

Erat zipae curae aurum deis offerre. Auro obtectus in rate regali ad mediam Guatavitam, lacum sacrum, navigabat, ubi ornamenta aurea offerebat. Quod late putatur origo fabulae Chrysopolis (Hispanice El Dorado).[2] Cum Gonzalus Jiménez de Quesada in terras Muiscanas perveniret, zipa regnans Tisquesusa ac zaque Quemuenchatocha erat.

Hereditas

recensere

Rector Muiscani potestatem hereditate excipiebant, sed successio non erat patrilinealis. Potius, regi succedebat filius maximo natu eius sororis maximo natu. Erant autem exceptiones.

Rectores Muiscani

recensere
Rectores Muiscani Hunzae
Imago Nomen Initium Finis Res singulae
 
Hunzahúa ? 1470 Urbem Hunza (nunc Tunja) condidit.
 
Michuá 1470 1490 Mortuus in Proelio Chocontá
 
Quemuenchatocha 1490 1537 Regnabat cum Hispanici in Columbiam pervenirent
 
Aquiminzaque 1537 1539 Ultimus rector Muiscanus
Rectores Muiscani Bacatá (zipae)
Imago Nomen Incipium Finis Res singulae
 
Meicuchuca 1450 1470 Apud legendam cum angue dormire solebat
 
Saguamanchica 1470 1490 Mortuus in Proelio Chocontá
 
Nemequene 1490 1514 Immanem Codicem Nemequene promulgavit
 
Tisquesusa 1514 1537 Regnabat cum Hispanici in Columbiam pervenirent
 
Sagipa 1537 1539 Ultimus rector Muiscanus australis

Alii rectores

recensere
Rectores Muiscani Tundamae et Sugamuxi
Imago Nomen Incipium Finis Res singulae
Tundama -1539 Ultimus rector Tundamaw
 
Sugamuxi -1539 Ultimus iraca Sugamuxi
Nompanim Paenultimus iraca Sugamuxi
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. 2.0 2.1 2.2 Bushnell 2012:26–27.

Bibliographia

recensere
  • Bushnell, David. 2012. Colombia: Una nación a pesar de sí misma. Bogotae: Planeta Group. ISBN 9789584217295.