Confoederatio Muiscana
Confoederatio Muiscana[1] fuit laxior variorum rectorum Muiscanorum (zaque, zipa, iraca, tundama) confoederatio in mediis hodiernae Columbiae terris altis Andeanis ante victoriam Hispanicam Americae Australis septentrionalis sita. Haec regio, hodie Alta Planities Cundiboyacensis appellata, Boyacam et Cundinamarcam hodierna departamenta et minores Santanderi Departamenti partes comprehendit, quibus erat tota area superficiali chiliometrorum quadratorum paene 47 000 et multitudine inter 300 000 et duo milliones hominum.[2][3]
Apud nonnullos eruditos Muiscanos, Confoederatio Muiscana fuit unus ex ordinatissimis confederationibus tribuum in continente America Australi.[4] Anthropologi autem recentiores, praecipue Georgius Gamboa Mendoza, hodiernam confoederationis suaeque ordinationis scientiam tribuit Hispanicis rerum gestarum scriptoribus qui, de his rebus plus quam centum annos post Muiscanos victi erant scribentes, notionem laxae hominum variorum congeriei proposuerunt cui fuerant parum variae linguae et historiae.[5]
Pinacotheca
recensere-
Guatavita Lacus, locus El Dorado.
-
Iguaque Lacus.
-
Aquae cadentes Tequendama.
-
El Infiernito, locus astronomicus.
-
Cojines del Zaque.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Muisca Confederation area almost 47,000 km2, page 12
- ↑ "Muisca Confederation had 300 000 ad 2 000 000 inhabitants."
- ↑ Muisca culture, Historia Universal.
- ↑ Gamboa Mendoza 2016/
Bibliographia
recensere- Gamboa Mendoza, Jorge. 2016. Los muiscas, grupos indígenas del Nuevo Reino de Granada: Una nueva propuesta sobre su organizacíon socio-política y su evolucíon en el siglo XVI. Bogotae: Museum Aureum. YouTube.
- Ocampo López, Javier. 2013. Mitos y leyendas indígenas de Colombia. Bogotae: Plaza & Janes Editores Colombia S.A. ISBN 9789581414161.
- Rey, Gloria Helena. 2007. Colombia: the Chibcha culture forgotton but still alive. IPS.