Honos,[1] sive honor,[2] est reverentia, observantia, veneratio, quam homo vel homines alicui in testimonium virtutis exhibeant. Vocabula similis significationis sunt decus, ornamentum, amplitudo. Etiam dicitur de magistratu et munere publico, et de dono vel praemio, quo alicui honorem significamus ac praestamus.

Inter saecula XVII et XIX duella, seu singularia certamina, saepe ad honorem defendendum posita sunt.

Sententia recensere

"Honos alit artes, omnesque incendantur ad studia gloria."[3]

Deus recensere

 
Honos deus in nummus Marci Aurelii

Honos etiam a Romanis deus habitus est, pater Maiestatis.[4] Templum ei dicatum fuit una cum Virtute, horum simulacro separatis cellis posito.[5] Eidem Honori, ut et Saturno, Romani capite aperto, at ceteris diis velato, sacrificare solebant.[6]

Notae recensere

  1. Honōs, honōris, m. Sic saepius apud scriptores classicos.
  2. Honor, honōris, m. Sic saepius post aetatem classicam.
  3. Cicero, Tusculanae disputationes I, 2, 4
  4. Augustinus De civitate Dei 4.21.
  5. Val. Max. 1. 1. n. 8.; Cic. 6. Verr. 54. 121., Sext. 54. 116. et 2. Legg. 23. 58.; Vitruv. 3. 1.; Liv. 27. 35.; Symmach. 1. Ep. 21.; et Inscript. apud Orell. 543.
  6. Plutarchus. Quaest. Rom. 11. et 13.

Nexus interni

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis