Medalia[1] sive nomisma[2] est clipeum metallicum ex auro, argento vel aere, in quo insignia sive figurae inciduntur, honoris recordationisve causa confectum sive ad aliquem honorandum, sive ad memoriam rei sive hominis celebrandam.

Medalia imperatoris Iohannis VIII Palaeologi ad participationem eius in concilio Florentino commemorandam facta. Legitur inscriptio : ΙΩΑΝΝΗC· ΒΑCΙΛΕΥC· ΚΑΙ· ΑΥΤΟKΡΑΤΩΡ· ΡΩΜΑΙΩΝ· ΠΑΛΑΙΟΛΟΓΟC (Pisanus sculpsit).
Medalia Olympica anni 1896.
Medalia Civica Primae Classis, in Regno Belgico.

Medaliae quae propter merita vel gloriosa facinora dantur quasi eadem res est ac phalerae quae tamen tantummodo ad merita militaria potius quam civilia honoranda conferebantur.

Tempore medii aevi medalia erat genus nummi qui vocabatur obolus[3], sed sensus verbi nunc ad phaleras designandas magis inclinat.

Nexus interni

Notae Recensere

  1. Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
  2. Dig. 7.1.28; 34.2.27.5; Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.
  3. Verbum medalia in usu temporibus mediaevalibus designabat nomisma semidenarii. Alain Rey (dir.), Dictionnaire historique de la langue française, Ed. les Dictionnaires Le Robert, 1998, de verbo maille. Et etiam : Dictionary of English etymology, Hensleigh Wedgwood (M.A.), 1862, volumen II, p. 397 : "Obolus dicitur medalia, id est medietas nummi."
2.Vox medaliae (Theodisce 'Schaumünze') invenitur etiam apud A.F. Kirsch (Abundandissimum Cornu Copiae Linguae Latinae, 1713(?)) sgno crucis addito, quo hanc vocem purae Latinitati non respondere significatur.