Aes (mixtura)
Vide etiam paginam discretivam: Aes (discretiva)
Aes (aeris, n.) est omnis mixtura metallica cupri stannique cui cupri pars maior et stanni inter 3 et 20 centesimas insunt.

Pars imaginis aeris Marci Aurelii
Mixtura quae solum cuprum et zincum habet orichalcum appellatur, sed aes quoque parvam partem zinci aliquando continet.
Aes est prima ligatio metallica gravis ab hominibus excogitata, cuius nomen Aetati Aëneae indidit.
Nonnulla millennia, homines sculpturas, ornamenta, instrumenta, arma, et nummos aere fabricati sunt.
In Imperio Romano usus aeris ad nummos fabricandos ita communis et pervulgatus fuit, ut hoc vocabulum generatim pro pecunia dicerent. E.g. in digestis[1] constitutum est: 'Etiam aureos nummos aes dicimus.'
NotaeRecensere
- ↑ Digesta 50,16,159.
Nexus interni
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |