Aes rude
Aes rude est aes (aut cuprum purum) informe in massis servatum, quo populi mediae Italiae iam secundo millenio a.C.n. instar monetae utebantur ad valorem rerum aestimandum, antequam aes signare discerent. Aes rude valorem ex solo pondere ducebat : nec signum publicum enim nec ulla nota valoris ei imponebatur. Hic usus metallorum communis fuit plurimis populis : primo pretium rerum in pecudum capitibus vel alia re aestimabatur, mox pondere metallico ac postremo per nummos et veram monetam. Plinius Maior auctori Graeco Timaeo opinionem tribuit, tamquam Romani ante regem Servium Tullium aere rudi usi essent, quod confirmaverunt reperta archaeologica[1].
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ De quo vide commentarium Huberti Zehnacker ad editionem Plinianam suam.
Fontes
recensereAntiqui
recensere- Plinius Maior, libro XXXIII Historiae naturalis, capitulo 13.
Recentiores
recensere- Burnett Andrew 1988, La Numismatique romaine, Parisiis, Errance. ISBN 2-903442-69-X.
- Ernestus Haeberlin: Die Systematik des ältesten Römischen Münzwesen. Berolini. "Münzblätter", 1905
- Aes Grave, Das Schwergeld Roms und Mittelitaliens einschließlich der ihm vorausgehenden Rohbronzewährung, Francofurti, J. Baer, 1910
- Sydenham, Eduardus A. : Aes Grave A Study of the Cast Coinages of Rome and Central Italy. Londini, Spink, 1926
- Rudi Thomsen, Early Roman Coinage (1957, 1961).
- Thurlow Bradbury K. & Vecchi, Italo G.: Italian Cast Coinage. Italian Aes Grave & Italian Aes Rude, Signatum and the Aes Grave of Sicily. Londini, Vecchi & Sons 1979