Gaius Plinius Secundus
Gaius Plinius Secundus, vulgo Plinius Maior appellatus (Comi anno 23 natus, eruptione Vesuvii die 24 Augusti 79 mortuus), fuit vir doctus, dux militaris Romanus, et avunculus Gai Plinii Caecilii Secundi. Auctor fuit Naturalis historiae.
Familia
recenserePlinius origine equestri natus est. Soror erat Plinia, cuius filium Gaium Plinium Caecilium Secundum Plinius Maior, qui ipse liberis orbus erat, educavit, postquam sororis maritus mortuus est. Postea eum etiam adoptavit.
Vita
recenserePlinius Maior Romae educatus est, ubi Publium Pomponium Secundum poetam tragoediorum cognovit. Ibi praecipue botanicae arti studuit. Aliquamdiu Plinius et causas dixit. Tum, anno 47 in Germania praefectus alae bellis Gnaei Domitii Corbulonis contra Chaucos interfuit. Annis 50 et 51 ad Rhenum fuit, ubi fontem salutarem valetudini apud Aquas Mattiacas situm descripsit.[1] Anno 52 Romam revertit et Comi iterum causas dixit. Postquam Nerone imperatore cursum honorum intermisit, anno 70 bello Iudaico Titi Flavii interfuit. De eius magistratibus insequentium annorum nihil certi novimus, sed anno 78 praefectus classi Misenensi factus Naturalem historiam scribebat. Cum anno 79 homines eruptione Vesuvii in periculum ductos adiuvare conabatur, ipse in ora maritima iuxta Pompeios mortuus est.[2]
Opera
recensereOpera omnia avunculi sui, cum numero voluminum, sic recitat Plinius minor in epistula Baebio Macro missa:[3]
- De iaculatione equestri unus
- De vita Pomponi Secundi duo
- Bellorum Germaniae viginti
- Studiosi tres in sex volumina divisi
- Dubii sermonis octo
- A fine Aufidi Bassi triginta unus
- Naturalis historia
De modo studendi idem sic explicat: "Miraris quod tot uolumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absoluerit? ... Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi statim a nocte multa, hieme uero ab hora septima uel cum tardissime octaua, saepe sexta. . . . Post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum more sumebat) aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset. . . . In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur (cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat). In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella uehebatur. Repeto me correptum ab eo, cur ambularem: 'poteras' inquit 'has horas non perdere'; nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur."[3]
Opus solum Plinii hodie servatum est Naturalis historia in 37 libros divisa, e permultis scriptoribus Graecis et Latinis hausta, de geographia, botanica, pharmacologia. necnon multis aliis scientiis disserens.
Fortuna
recenserePlinius praeclarissimus fuit Medio Aevo ut qui scientiam naturalem Graecorum Romanorumque Latine digessit seriatim. Opus eius perutile est quia fere omnes libri a Plinio excerpti hodie deperditi sunt.
Notae
recensere- ↑ Plinius, Naturalis historia 31.20.
- ↑ Plinius minor, Epistulae 6.16, 6.20.
- ↑ 3.0 3.1 Plinius minor, Epistulae 3.5.
Bibliographia
recensere- Veteriora
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 401–413
- Recentiora
- Nicholas F. Jones, "Pliny the Younger's Vesuvius "Letters" (6.16 and 6.20)" in Classical World vol. 95 (2001) pp. 31-48 JSTOR
- Ronald Syme, "Pliny the procurator" in Harvard Studies in Classical Philology vol. 73 (1969) pp. 201-236
Nexus interni
- {{Pnh}} [formula Vicipaediae pro citationibus libri Naturalis historia]
- Medicina Plinii (compendium medicum ex opere Plinii magna parte extractum)
Nexus externi
recensereVide Gaius Plinius Secundus apud Vicifontem. |
Vide Gaius Plinius Secundus in Victionario. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • |
- "Pliny the Elder" apud Livius.org (Anglice)