Medicina Plinii est compendium medicamentorum Latine scriptum, magna parte e Naturali historia Plinii extractum. Prima recensio Medicinae Plinii saeculo fere IV, recensio aucta (saepe Physica Plinii appellata) saeculo fere VII compositas esse censentur. Erant qui auctorem huius tractatus "Plinium iuniorem" vel "Plinium Secundum iuniorem" nuncupabant. Paulus Iovius inscriptionem se Novi Comi in urbe repperisse asseveravit qua commemoratus sit medicus quidam "Plinius Valerianus" appellatus, cui sine testimoniis hoc compendium attribui suasit:

... ille Plinius, qui elegantem librum de morbis atque remediis conscripsit. Fuit is proculdubio Plinio naturalis historiae scriptore et Plinio Caecilio posterior, vocatusque est Plinius Valerianus Medicus, cuius marmoreum sepulchrum Comi, ubi Pliniorum familia floruit, in templo divi Probini, atque sacrae labello suppositum et pulcherrimis incisum characteribus conspicitur.[1]
  1. Paulus Iovius, De Romanis piscibus libellus (Romae: F.M. Calvo, 1524) cap. 35 ad fin.

Bibliographia

recensere
Editiones
  • 1509 : Tommaso Pighinucci, ed. Romae: Stephanus Guillery
  • 1528 : Albanus Torinus(fr), ed., De re medica (Basileae: Andreas Cratander) ff. 12r-81v
  • 1547 : Medici antiqui omnes (Venetiis: Aldi) ff. 164r-201v
  • 1875 : Valentinus Rose, ed., Plinii Secundi quae fertur, una cum Gargilii Martialis, medicina. Lipsiae: Teubner Textus apud Internet Archive
  • 1964 : Alf Önnerfors, ed., Plinii Secundi Iunioris qui feruntur de medicina libri tres. Berolini: Akademie-Verlag
  • 1975 : Alf Önnerfors, ed., Physica Plinii Bambergensis (Cod. Bamb. med. 2, fol. 93v-232r). Hildeshemii: Georg Olms, 1975
Eruditio