Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Pharmacologia (e verbis Graecis φάρμακον 'remedium', 'venenum' et λόγος 'ratio') est scientia actionis et reactionis inter substantias et organismos. Pharmacologiae ergo termini praecipui sunt pharmacodynamicae velut pharmacocineticae. Magnam vim habere possunt et substantiae ad organismum (pharmacodynamica) et organismus ad substantias (pharmacocinetica). Subdisciplinae pharmacologicae sunt, exempli gratia, neuropharmacologia, pharmacogenetica, et toxicologia.

Variae res pharmacologicae, inter quas neuropharmacologia, pharmacologia renalis, metabolismus humanus, metabolismus intracellularis, et regulatio intracellularis

Pharmacia invicem substantiarum usum (progressum, probationem, fabricationem, introductionem) tractat.

De substantiisRecensere

Ob perspicuitatem diligentiorem inter verbos substantiae, drogae, pharmacou, medicamenti necesse est discribi:

  • Substantia — Materia sive substantia chemica quoad compositionem constans
  • Droga[1] — quaelibet substantia activa biologica
  • Pharmacon — quaelibet substantia activa biologica sive pars drogae quaedam activa cum substantia vel substantiis endogenis (de origine interiori)
  • Medicamentum pharmaceuticum — aut substantia aut droga aut pharmacon in morbos dignoscendos et tractandos

De substantiarum naturis pharmacologicisRecensere

De substantiarum vi pharmacodynamica ad organismum (pharmacodynamica)Recensere

  Commentatio principalis: Pharmacodynamica

Pharmacodynamica substantiarum effectus describit, ut effectus grati et non grati (secundarii) et interactiones, sicut rationes inter dosim et effectus, machinationes effectuum, toxicodynamicam.

Pars pharmacodynamicae novior est pharmacodynamica multicellularis (abbreviatura internationalis 'MCPD'), quae effectus substantiarum cellularumque plurium et in vivo et in vitro investigat.

De substantiarum motu in organismo (pharmacocinetica)Recensere

  Commentatio principalis: Pharmacocinetica

Quomodo sive quare corpus animale substantiae respondet, cum specimine "camerarum multarum" explicari potest. Communiter quattuor notiones in usu sunt: absorptio, distributio, metabolismus et excretio. Eae ADME abbreviantur, aliquando cum praestante "L" (liberatio) L-ADME utitur. Hi effectus cum notione pharmacocineticae conectuntur. His in rebus diversae formae transitionis inter liquores et cellulas agunt, exempla sunt:

  • Diffusio passiva: sine energia ("secundum fluxum")
  • per proteina oneraria (Systema classificationis proteinarum onerariarum TCDB[2]: 2A)
  • Transitus activus: energiam consumens ("adversus fluxum")

Cum substantia activa non iam diluta sit, liberatio velocitatem in tali re statuens primo grado erit. At substantiae inactivae aeque eodem modo momenti sunt. ?

AbsorptioRecensere

  Commentatio principalis: Absorptio (pharmacologia)

Absorptio est transitus substantiae liberae in sanguinem per tunicam mucosam (oralem, gastricam, intestinalem, bronchialem) sive per cutem. Definitio alia absorptionem drogae motum de administrationis situ ad compartimentum centrale esse dicit.[3]

Si iecur pars transitus est, effectus primi transitus (sc. per illud) substantiis variis momentum habet. Hoc metabolismo praesystemico illae per primam iecoris transitum suum diminuuntur. Exempla effectus primi transitus sunt imipraminum sive diazepamum.

DistributioRecensere

Distributio substantiam, simulatque in sanguinem, inter organismi vivi liquores extracellulares et tela cum liquore intracellulari continuo mutari significat[4].

MetabolismusRecensere

  Commentatio principalis: Metabolismus

Brevi metabolismo substantiarum significatio duplex est: 1. Formatio (anabolismus) substantiae activae e substantia inactiva - ad exemplum: L-DOPA (substantia inactiva) et dopaminum (substantia activa). 2. Dissolutio (catabolismus) substantiae activae ad substantiam inactivam, velut insulinum (substantia activa) in duo fragmenta (inactiva) dividitur.

ExcretioRecensere

Magna ex parte excretio per renes fit, minus per faeces. Excretio substantiarum activarum per lac mammarum infantem in periculum adducere possit. Substantiae excretionis sunt ammonia, urea, guaninum, acidum uricum, creatininum creatinumque, corpuscula ketonica, gases intestinales (ut Nitrogenium,methanum, aquae vapor).

Valores et signaRecensere

Qualitas pharmacocinetica cuiusdem substantiae

nominari potest.

AbususRecensere

Complures substantiae ad dependentiam corrumpere possunt. Abusus exemplum est grex benzodiazepinorum.

Substantiarum pharmacologicarum systemata classificationisRecensere

Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque (Codex ATC)Recensere

  Commentatio principalis: Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque

Ordo mundi sanitarius (OMS, anglice WHO) omnes substantias medicamentorum pharmaceuticorum organismum moventes in indicem nomine "Codex ATC" (Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque) rettulit. Ad exemplum C03 significat diuretica, J01AA02 Doxycyclinum (antibioticum, tetracyclinum).

Neuroscientia subiecta nomenclaturaRecensere

Ab anno 2008 Collegium Europaeum Neuropsychopharmacologia ECNP novam discriptionem ad greges substantiarum psychopharmacologicarum designandas proposuit[5]. Illa nomenclatura neuroscientiae subiecta progressum illius sequatur[6].

SubdisciplinaeRecensere

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Laurentius L. Brunton, Ioannes S. Lazo, et Keith L.Parker (2006). Goodman & Gilman's the pharmacolgical basis of therapeutics. Sunderland Massachusettae: McGraw-Hill. ISBN 0-07-142280-3 (Anglice)

NotaeRecensere

  1. de verbo Batavo droog = siccus
  2. Saier MH, Tran CV, Barabote RD (January 2006). "TCDB: the Transporter Classification Database for membrane transport protein analyses and information". Nucleic Acids Res. 34 (Database issue): D181–D186 
  3. Goodman, Louis Sanford, 1906-; Gilman, Alfred, 1908-; Brunton, Laurence; Lazo, John S.; Parker, Keith L. (2006). Goodman & Gilman's the Pharmacological Basis of Therapeutics (11th ed.). Novum Eboracum: McGraw-Hill 
  4. http://www.reocities.com/carminepascuzzolima/FC_Distrib.PDF
  5. Zohar J, Nutt DJ, Kupfer, Moller H-J, et al. (2014). A proposal for an updated neuropsychopharmacological nomenclature. Eur Neuropsychopharmacol 24: 1015-14.
  6. Situs interretialis ECNP de neuroscientia subiecta nomenclatura (Anglice)

Nexus externiRecensere