Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque

Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque[1] sive Codex ATC est index Ordinis Mundi Sanitarii substantiarum cum effectu in organismo. Quinque gradi formati sunt.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Gradi Codicis ATC

recensere

Primum gradum (anatomicum)

recensere

Hoc in grado quattuordecim catervae anatomicae insunt, quae singulae una littera designantur.

Codex Contextus
A (sedecim gradus) Apparatus digestorius et metabolismus
B Sanguis et viscera sanguinem generantia
C (novem gradus) Apparatus circulatorius
D Dermatologia[2]
G Systema urogenitale et hormonta sexualia
H Hormonta non sexualia praeter Insulinum
J (sex gradus) Antiinfectiva ad usum internum[3]
L Antineoplastica et immunomodulatores
M Musculus et sceletus
N (septem gradus) Systema nervosum
P Antiparasitica et insecticida
R Systema respiratorium
S Systema sensorium
V Varia

Per exemplum: C Apparatus circulatorius

Secundum gradum (therapeuticum)

recensere

Hoc in grado catervae therapeuticae inveniuntur. Quod exemplum indicat, duae notae numeri ad hunc gradum describendi utuntur.

Per exemplum: C03 Substantiae diureticae

Tertium gradum (therapeuticum pharmacologicumque)

recensere

Hoc in grado subcatervae therapeuticae pharmacologicaeque inveniuntur, una littera ad hunc gradum describendi utitur.

Per exemplum: C03C Substantiae diureticae ansarum

Quartum gradum (chemicum therapeuticum pharmacologicumque)

recensere

Hoc in grado subcatervae chemicae therapeuticae pharmacologicaeque inveniuntur, una littera ad hunc gradum describendi utitur.

Per exemplum: C03CA Sulphamidica

Quintum gradum (substantia chemica)

recensere

Hoc in grado substantiae chemicae inveniuntur, duae notae numeri ad hunc gradum describendi utuntur.

Per exemplum: C03CA01 Furosemidum

Dosis diurna definita (DDD)

recensere
  Conferatur pagina principalis Dosis diurna definita.

Complurium substantiarum systema classificationis definit dosis diurnas, quae non dosibus therapeuticis respondent. Abreviatura DDD (dosis diurna definita), mensura statistica, est solum adultorum dosis diurna media[4].

  1. "ATC/DDD Methodology: Structura". WHO Collaborating Centre for Drug Statistics Methodology 
  2. http://www.whocc.no "dermatologica" nominat, hoc sed tempore dictum latinum "dermatologica" non in usu vel dubitanter.
  3. Interim → anglice: "for systemic use"
  4. Definitio DDD (Anglice)