Sceletus
Sceletus[1][2] (ab adiectivo Graeco σκελετός 'siccatus'), vel in vocabulario anatomico sceletum,[3] est durum systema in corpore vertebratorum (quibus endosceletus vocatur), super quod musculi, ligamenta, et cutis tenduntur, aut corpus rigidum invertebratorum (quibus exosceletus vocatur), nullum os continens, quod omnia viscera continet. Sceletus in vertebratis ossibus, aut in chondrichtyibus cartilagine fit. In sceleto Hominis sapientis, adultis 206 ossa esse solent, multo minora quam infantulis.

Sceleti vertebratorum: 1, Homo sapiens; 2, calva hominis; 3, Australopithecus; 4, Homo neanderthalensis; 5, Pan troglodytes; 6, Papio hamadryas; 7, Rhinopithecus roxellanae; 8, Gorilla; 9, Sus scrofa; 10, Bos taurus; 11, Leo; 12, Lupus; 13, Equus; 14, Elephas; 15, Capra; 16, Hippotamus; 17, Camelus; 18, Macropus giganteus; 19, Damaliscus korrigum; 20, Odobenus rosmarus; 21, Chiroptera; 22, Cetus; 23, Accipiter; 24, Psittacus; 25, Gallus; 26, calva galli; 27, Ramphastus sulfuratus; 28, Casuarius casuarius; 29, Sphenisciformes; 30, Grus; 31, Sharivopteryx; 32, Natrix; 33, Viperidae; 34, Boa constrictor; 35, Crocodylus; 36, Lacertilia; 37, Testudo; 38, Rana; 39, Salamandra; 40, Perca fluviatilis; 41, Acipenser; 42, Balistoides viridescens; 43, Rajiformes; 44, Polypterus.
In arte, sceletus, vel adeo calva sola, mortem saepe significat.
NotaeRecensere
- ↑ Apul. Apol. 61 (semel); 63 (quater).
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
- ↑ Kraus, L. A. (1844), Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon, editio 3 (Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung). Ibidem etiam scriptione graecissanti sceleton.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad sceletum spectant. |