Arthropoda (-orum, n.;[1] ex verbis Graecis ἄρθρον 'articulus' + πούς 'pes' = 'pedes articulati') sunt animalia invertebrata quae exosceletum (sceletum exteriorem), corpus segmentosum, appendicesque articulatas habent. Ea sunt membra phyli inter quae sunt insecta, arachnida, crustacea, et alia animalia familiaria. Eorum maiores proprietates sunt membra articularia et cuticula, quae plerumque ex α-chitino constat; crustaceorum praeterea cuticula carbonato calcii biomineralizatur. Rigiditas cuticulae auctum inhibet; ergo arthropoda eam cuti exuta? interdum substituunt. Conformatio corporis arthropodorum in segmentis iteratis consistit, quorum quodque par habet appendicum; quae conformatio est tam versatilis quod cum cultro exercitus Helvetici comparata est, atque arthropoda frequentissima omnium collegiorum oecologicorum in plurimis circumiectis membra effecit. Sunt plus quam 1 000 000 specierum descriptarum, plus quam 80 centesimae omnium animalium vivorum specierum descriptarum, et ea sunt unus e duobus gregibus animalibus quae in circumiectibus persiccis vigent (alius grex amniota comprehendit). Arthropoda magnitudine inter plancton microscopicos et formas nonnulla metra longas variantur.

Nonnullae Callinectes sapidae.
Unum ex Myriapodis.

Primaria arthropodorum lacuna interna est haemocoelum,? quod eorum organa accommodat et per quod sanguis circumagitur; eis sunt aperta systemata circulatoria. Sicut partes exteriores, interna arthropodorum organa plerumque ex segmentis iteratis constant. Systema nervosum est scaliforme, ventralibus restibus nervosis paribus coniunctis per omnia segmenta transientibus et ganglia coniuncta in quoque segmento figurantibus. Caput per coniunctionem variorum numerorum segmentorum, cerebrum per coniunctionem gangliorum horum segmentorum nascitur, oesophagum circumplectens. Systemata respiratorium et excretorium variantur, tantum secundum circumiecta quantum subphylum ad quod pertinent.

Bibliographia

recensere
  • Latreille, P. A. 1829. Les Crustacés, les Arachnides et les Insectes, distribués en familles naturelles: Le Règne Animal, distribué d'après son organisation, pour servir de base à l'histoire naturelle des animaux et d'introduction à l'anatomie comparée. Ed. secunda. Vol. 4.
  • Brusca, R. C., et G. J. Brusca. 1990. Invertebrates. Sunderland Massachusettae: Sinauer Associates.
  • Gould, S. J. 1990. Wonderful Life: The Burgess Shale and the Nature of History. Hutchinson Radius. ISBN 0091742714.
  • Pearse, V., J. Pearse, M. Buchsbaum, et R. Buchsbaum. 1987. Living Invertebrates. Palude Alta Californiae: Blackwell Scientific Publications.
  • Ruppert, E. E., R. S. Fox, et R. D. Barnes. 2004. Invertebrate Zoology. Ed. septima. Brooks/Cole. ISBN 0030259827.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
  Vide "Arthropoda" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Arthropoda spectant.


  1. Kemp, H. (1864) De loco et ambitu Vermium classis in systemate. Bonnae: Formis Carthausianis (lege hic).