Aperire sectionem principem
Situs oesophagi

Oesophagus (Graece οἰσοφάγος) est hominis et multorum animalium pars apparatus digestorii, per quam alimenta de ore in stomachum meant. Positus inter pharyngem ventriculumque, oesophagus ante columnam vertebralem et pone tracheam situs est. Oesophagus, tuba fibromuscularis comparata, de circiter 25 cm longitudine in hominibus, pone cor et tracheam descendens ducensque usque ad diaphragmam, ubi illam penetrat, postremo in partem superiorem stomachi exinaniens.

Tres sunt oesophagi partes:

  • pars cervicalis vel pars colli, usque ad summum thoracem
  • pars thoracica, usque ad diaphragma
  • pars abdominalis, usque ad cardiam

Sunt etiam tres constrictiones:

  • Constrictio pharyngooesophagea
  • Constrictio partis thoracicae vel bronchoaortica
  • Constrictio phrenica vel diaphragmatica

Morbi oesophagiRecensere

Nexus interni

  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!


Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


BibliographiaRecensere