Hermannus Boerhaave
Hermannus Boerhaave (natus Voorhout in oppido Hollandiae Australis die 31 Decembris 1688; Lugduni Batavorum die 23 Septembris 1738 mortuus) fuit humanista, botanicus, chemicus, et medicus Nederlandicus. Patre mortuo, in Academia Lugduno-Batava matriculavit, ubi anno 1689 gradum PhD accepit, dissertatione De distinctione mentis a corpore,[1] per quam doctrinas Epicuri, Thomae Hobbes, et Benedicti de Spinoza petivit. Anno 1730, in Regalem Societatem Londiniensem cooptatus est. Et pathologiae et physiologiae peritus fuit.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 31 Decembris 1668; Voorhout
Obitus: 23 Septembris 1738; Lugdunum Batavorum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Obitus: 23 Septembris 1738; Lugdunum Batavorum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Familia
Coniunx: Maria Drolenvaux
Proles: Johanna Maria Boerhaave
Proles: Johanna Maria Boerhaave
Memoria
Sepultura: Pieterskerk
Opera selecta
recensere- Oratio academica qua probatur bene intellectam a Cicerone et confutatam esse sententiam Epicuri de summo bono. Lugduni Batavorum 1688.
- Dissertatio inauguralis de distinctione mentis a corpore. Lugduni Batavorum 1689.
- Disputatio de utilitate explorandorum excrementorum in aegris ut signorum. Harderwijk 1693.
- Oratio de commendando studio Hippocratico, habita 1701 cum publicum institutiones medicas praelegendi munus in Academia Lugduno-Batava inchoaret. Lugduni Batavorum 1701.
- De usu ratiocinii mechanici in medicina, oratio hab. 24 Sept. 1703. Lugduni Batavorum 1703.
- Institutiones medicae, in usus annuae exercitationis domesticos digestae. Lugduni Batavorum 1708 (editio interretialis)
- Oratio qua repurgatae medicinae facilis asseritur simplicitas, hab. 20 Mrt. 1709, quum medicinae et botanicis professionem susciperet. Lugduni Batavorum 1709.
- Aphorismi de cognoscendis et curandis morbis in usum doctrinae domesticae digesti (editio interretialis). Lugduni Batavorum 1709.
- Index plantarum quae in horto Lugduno-Batavo reperiuntur. Leiden 1710 (online), vermehrt unter Index alter plantarum. Lugduni Batavorum 1720 (editio interretialis), 2. editio. Lugduni Batavorum 1727 (pars 1, pars 2).
- Sermo academicus de comparando certo in physicis, quem habuit 8 Febr. in Academia Lugd. Bat. cum rectoratum academiae deponeret. Leiden 1715 (editio interretialise)
- Sermo acad. de chemia suos errores expurgante, quem habuit quum chemiae professionem in Academia Lugd. Bat. auspicaretur, 21 Sept. 1718. Lugduni Batavorum 1718.
- Libellus de materia medica et remediorum formulis, quae serviunt Aphorismis de cogn. et cur. morb. Lugduni Batavorum 1719.
- Oratio academica de vita et obitu viri clarissimi Bernhardi Albini. hab. 22 Sept. 1721. Lugduni Batavorum 1721 (editio interretialis)
- Epistola ad Ruyschium pro sententia Malpighiana de fabrica glandutorum. Amstelodami 1722.
- Atrocis nec descripti prius, morbi historia secundum medicae artis leges conscripta. Lugduni Batavorum 1724.
- Atrocis rarissimique morbi historia altera. Lugduni Batavorum 1728.
- Aphrodisiacus sive de luë venerea in duos tomos bipartitus, continens omnia quaecumque hactenus de hac re sunt ab omnibus medicis conscripta etc. A. Luisino. Praef. H. Boerhaave. Lugduni Batavorum 1728.
- Sermo acad., quem habuit, quum, honesta missione impetrata, botanicam et chemicam professionem publice poneret 28 Apr. 1729. Lugduni Batavorum 1729.
- Sermo acad. de honore medici, servitute, quem habuit 8 Febr. 1731, quum iterum poneret rectoratum academiae. Lugduni Batavorum 1731.
- De Mercuria experimenta in Philos. Transact. No. 430. Londinii 1733, Nos. 443, 444. Londinii 1736.
Notae
recensere- ↑ Herman Boerhaave (1690). "De distinctione mentis a corpore"
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hermannum Boerhaave spectant. |
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |