Caecum
Intestinum caecum sive caecum sive orbum[1] seu monoculum[1] (graece τυφλὸν ἔντερον de τυφλός "caecus" + ἔντερον "intestinum") est pars intestini, accurate ab ore prima sectio intestini crassi, quae in homine circa 6-8 cm patet. In animalibus autem herbivoris caecum usque ad unum metrum metiri potes.
In homine iacet caecum in latere dextro pelvis prae musculum iliacum. In fine inferiore eius clauso ("caeco") appendix vermiformis inserta est, cui est longitudo novem circiter centimetrorum et positio inter individua valde variabilis. In fine superiore (vel versus anum sito) invenitur valvula ileocaecalis, quae ileum, ultimam sectionem intestini tenuis, de intestino crasso separat et refluxum contenuti inhibet.[2]
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Nexus externus
recensereNotae
recensere
Pars superior |
Os • Labia oris et buccae (Cavum oris • Dentes • Glandulae salivariae • Lingua) • Pharynx • Oesophagus • Stomachus • Iecur • ductus choledochus • Vesica biliaris • Pancreas |
---|---|
Pars inferior |
Intestinum • Intestinum tenue (Duodenum • Ieiunum • Ileum) • Intestinum crassum (Caecum • Colon ascendentem • Colon transversum • Colon descendentem • Colon sigmoideum • Rectum) • Anus |