Iecur
Leber Schaf.jpg
Iecur ovis: (1) lobus dexter, (2) lobus laevus, (3) lobus caudatus, (4) lobus quadratus, (5) arteria hepatica et vena portalis, (6) nodi lymphacei hepatici, (7) Vesica fellea.
Surface projections of the organs of the trunk.png
Proiectiones superficiales organorum trunci, iecore in media parte monstrato (tabula Anglice signata)
Gray's subject #250 1188
Vena vena hepatica, vena portalis hepatica
Nervus ganglia coeliaca, vagus[1]
Praenuntiator intestinum anterius
MeSH Liver

Iecur[2] sive hepar[3][4] est organum vitale in vertebratis nonnullisque animalibus aliis praesens. Cui sunt variae functiones, inter quas detoxificatio, synthesis proteini, et generatio biochemicarum digestioni necessarum. Iecur est ad vivendum necessarium: continenter superesse iecore absente non fieri potest, quamquam dialysis iecoris breviter ad vitam sustinendam adhiberi potest.

Iecur hominis (tabula Anglice signata).
Iecur humanum et eius segmenta per classificationem Couinaudianam.
Segmenta iecoris (Anglice signata).
Genera capillarium: (dextra) sinusoidum.

Hoc organum partes maiores in metabolismo agit, et nonnullas habet functiones in corpore, inter quas conservatio glycogeni, decompositio cellularum sanguinis rubri, synthesis proteini plasmatici, generatio hormonum, et detoxificatio. Iacet sub praecordiis in abdomino-pelvica abdominis dextri regione. Bilem effert, alkali in vesica biliari servata compositum quod digestionem in lipidis emulsificatis adiuvat. Magnopere propria texta biologica pervarias reactiones biochemicas voluminis magni temperat, inter quas synthesis et analysis molecularum parvarum et multiplicum, quarum multae in vita quotidiana necessariae sunt.[5]

Termini medici quae ad iecur spectant saepe in hepato- vel hepatico- sonant, ex verbo Graeco ἡπαρ 'iecur' deducti.

Morbi iecorisRecensere

Praecipui morbi iecoris sunt:

Notum morbi iecoris indicium saepe est icterus.

Anatomia macroscopicaRecensere

Intra cavitatem abdominis et immediate infra diaphragmatem invenitur iecur dextrorsum, eo modo dodrans eius in hypochondrio (parte superiore abdominis utriusque lateris) dextro situm est, quadrans in epigastrio (inter ambos hypochondria). Circumiectum 50% de peritonaeo viscerali hepar cum superficie anteriore eius convexa costas VI-XI et arcum costalem contigit. Infra iecur vesica biliaris, gaster, duodenum, colon, ren dexter iacent. Retro aorta, vena cava inferior, columna vertebralis, oesophagus, etiam gaster renque dexter locata sunt. Inter facies diaphragmatica hepatis (diaphragmatem versum) convexa atque visceralis (plane, intestinum versum) distinguenda sunt.

Nonnulla ligamenta hepar cum circumiecto connectunt:

Superficies hepatis signa circumiectorum impressiones ostendit: impressiones colica, duodenalis, gastrica, renalis, suprarenalis.

In litterisRecensere

Iecur partes magni momenti in fabula Promethei agit.[6]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Formula:GeorgiaPhysiology
  2. Iecur, -oris, -inoris, neut. Etiam iocur, -ineris, -inoris. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982)
  3. Hēpar, -atis, neut., nomen Latinitatis serioris, a Graeco ἧπαρ. Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  4. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
  5. Maton, Anthea; Jean Hopkins, Charles William McLaughlin, Susan Johnson, Maryanna Quon Warner, David LaHart, Jill D. Wright (1993). Human Biology and Health. Englewood Cliffs, Nova Caesarea: Prentice Hall. ISBN 0-13-981176-1 
  6. Chen et Chen 1994; Power et Rasko 2008; Tiniakos, Kandilis, et Geller 2010.

BibliographiaRecensere

  • Abdel-Misih, Sherif R. Z., et Mark Bloomston. 2010. "Liver Anatomy." Surgical Clinics of North America 90 (4): 643–53. PMC 4038911. PMID 20637938. doi:10.1016/j.suc.2010.04.017.
  • Caspary, Wolfgang F., et al., eds. 2000. Therapie von Leber- und Gallekrankheiten. Berolini: Springer-Verlag. ISBN 3-540-67390-3.
  • Chen, T. S., et P. S. Chen. 1994. "The myth of Prometheus and the liver." Journal of the Royal Society of Medicine 87 (12): 754–55. PMC 1294986. PMID 7853302.
  • Denk, Helmut, et al. 2000. Pathologie der Leber und Gallenwege. Spezielle pathologische Anatomie, 10. Berolini: Springer-Verlag, ISBN 3-540-65511-5.
  • Dorland's illustrated medical dictionary. 2012. Ed. tricensima secunda. Philadelphiae: Elsevier/Saunders. ISBN 978-1-4557-0985-4.
  • Elias, H., et H. Bengelsdorf. 1952. "The Structure of the Liver in Vertebrates." Cells Tissues Organs 14, no. 4 (1 Iulii): 297–337.
  • Hagen, Hansludwig. 1961. Die physiologische und psychologische Bedeutung der Leber in der Antike, Bonnae: Rheinische Friedrich-Wilhelms-Universität.
  • Kuntz, Erwin, et Hans-Dieter Kuntz. 1998. Praktische Hepatologie: Historie, Morphologie, Biochemie, Diagnostik, Klinik, Therapie. Heidelbergae: Barth. ISBN 3-335-00568-6.
  • Lüllmann-Rauch, Renate. 2006. Taschenlehrbuch Histologie. Stutgardiae: Georg Thieme Verlag.
  • Mani, Nikolaus. 1959. Die Vorstellungen über Anatomie, Physiologie und Pathologie der Leber in der Antike. Die historischen Grundlagen der Leberforschung, 1. Basler Veröffentlichungen zur Geschichte der Medizin und der Biologie, 9. Basiliae et Stutgardiae.
  • Mani, Nikolaus. 1967. Die Geschichte der Leberforschung von Galen bis Claude Bernard. Die historischen Grundlagen der Leberforschung, 2. Basler Veröffentlichungen zur Geschichte der Medizin und der Biologie, 21. Basiliae et Stutgardiae.
  • Power, C., et J. E. Rasko. 2008. "Whither prometheus' liver? Greek myth and the science of regeneration." Annals of Internal Medicine 149 (6): 421–26. CiteSeerX 10.1.1.689.8218. doi:10.7326/0003-4819-149-6-200809160-00009. PMID 18794562.
  • Renz, John F., et Milan Kinkhabwala. 2014. "Surgical Anatomy of the Liver". In Transplantation of the Liver, ed. Ronald W. Busuttil et Göran B. Klintmalm, 23–39. Elsevier. ISBN 978-1-4557-5383-3.
  • Schmidt, Ellen, et al., eds. 2000. Lebererkrankungen: Pathophysiologie, Diagnostik, Therapie. Stutgardiae: Wissenschaftliche Verlagsgesellschaft. ISBN 3-8047-1640-7.
  • Tiniakos, D. G., A. Kandilis, et S. A. Geller. 2010. "Tityus: A forgotten myth of liver regeneration." Journal of Hepatology 53 (2): 357–61. doi:10.1016/j.jhep.2010.02.032. PMID 20472318.
  • Verheyen P. 1706. "Caput 15: De hepate, vesicula, et ductibus biliariis." Corporis humani anatomia, pp. 65–76. Editio interretialis.
  • Young, Barbara, Geraldine O'Dowd, et Phillip Woodford. 2014. Wheater's functional histology: a text and colour atlas. Ed. sexta. Philadelphiae: Churchill Livingston / Elsevier. ISBN 9780702047473.
  • Zakim, David, et Thomas D. Boyer. 2002. Hepatology: A Textbook of Liver Disease. Ed. quarta. ISBN 9780721690513.

Nexus externiRecensere

  Vide iecur in Victionario.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad iecora spectant.