Aorta
Aorta[1] (Graece ἀορτή [2]) est magnum vas sanguineum, quod sanguinem e sinistro cordis ventriculo in circulum sanguinis maiorem transfert. Aorta hominis, cuius diameter est 2.5-3.5 cm et quae circiter 30-40 cm in longitudinem patet, maxima omnium arteriarum est.
Cursu vitae ineunte elongatio aortae observatur: Inter annos 20 et 80 nata longitudo aortae fere dupliciter crescere queat[3].
Anatomia
recensereAortae partes sunt:
- Aorta ascendens, a qua arteriae coronariae, dextra et sinistra, se avertunt;
- Arcus aortae, a quo se avertunt truncus brachiocephalicus, arteria carotis communis sinistra et arteria subclavia sinistra;
- Aorta descendens, cuius iterum duae partes sunt;
- Aorta thoracica;
- Aorta abdominalis, cuius iterum duae partes definiri possunt:
- Aorta abdominalis suprarenalis;
- Aorta abdominalis infrarenalis, quae in duas arterias iliacas communes (dextram et sinistram) diffluit.
Pinacotheca
recensere-
Aorta ascendens suis sectione aperta
Notae
recensere- ↑ His, W. (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Lipsiae: Verlag Veit & Comp.
- ↑ Triepel, H. (1927). Die anatomischen Namen. Ihre Ableitung und Aussprache. Anhang: Biographische Notizen.(editio undecima). Monachii: Verlag von J.F. Bergmann.
- ↑ Adriaans B. P., Heuts S., et al. (Nov 2018). "Aortic elongation part I: the normal aortic ageing process". Heart 104 (21): 1772-7
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Aortam spectant. |