Stomachus

(Redirectum de Gaster)
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Stomachus (-i, m.) (ex verbo Graeco στόμαχος - Graece et γαστήρ) sive gaster sive ventriculus est membrum corporis et pars apparatus digestorii hominis ac multorum animalium inter oesophagum et duodenum sita. Iacet infra diaphragma in medio epigastrii. Proprium stomachi est cibum concoquere.[1] Divisus est stomachus in partes: cardiam, fundum, corpus, antrum, et pylorum.

Partes stomachi hominis

Stomachus digestionem chemicam, antea in ore orsam, liberatione enzymorum et lipasis (digestionis pinguis) et pepsinogeni (digestionis proteinorum) continuat. Praeterea ambientia acida stomachi acidi salis ope plura bacteria et ceteram materiam contagiosam interficit. Ad digestionem sui protegendam tunica mucosa gastralis materias mucosas secernit. Denique liberatio factoris intrinsicis condicio sine qua non vitaminum B12 accipiendi est.

Morbi stomachiRecensere

Morbi stomachi hominis sunt:

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Schiebler, H. & Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. (ed. 3) Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad stomachos spectant.
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!