Ileum
Cognitores
TA A05.6.04.001
Anatomia
Situs ilei intra abdomen
Situs ilei intra abdomen

Ileum est pars posterior (sive tertia) intestini tenuis, inter ieiunum - sine terminis distinctis - et colon interpositum.

Anno 1677 Helveticus Ioannes Conradus Peyer intra Ileum plexus glandularum, tardius partes notabiles systematis immunitatis cognatae, recognovit[1].

Magnum momentum ileum resorptionis vitamini B12 (cobalamini) habet.

Ileostoma est exitus artificialis ab ileo trans cutem foras, per ileostomiam operationem chirurgicam factus.

Anatomia macroscopicaRecensere

In hominibus ileo longitudo fere 3 metra est - circiter totius intestini tenuis 60%. In ilei cursu villi intestinales - adeo efformati et in ieiuno notabiles - ac plicae gradatim diminuunt. Coniunctio cum colo per valvam ileocaecalem fit.

Nonnumquam partes ductus omphaloenterici - at plerumque obliterati - discerni potest, diverticulum ilei Meckeli[2].

Irrigatio vascularisRecensere

Irrigatio arterialis per arterias ileales fit.

Varietates anatomicaeRecensere

Duplicatio ileiRecensere

Raro ilei duplicatio observatur[3]. Interdum tumor in abdomine dextra et infra palpari potest[4].

Anatomia microscopicaRecensere

 
Imago microscopica ilei (100x)

Notavit iam saeculo 17 Ioannes Conradus Peyer ilico "numerosas glandulas conglomeratas" - hodie nodulos lymphoideos aggregatos vel folliculos lymphaticos aggregatos ex cellulis B compositos - conspicuas, amygdalarum instar esse. Locatae sunt in ilei lumine adversus mesenterii insertionem.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. I. C. Peyer (1677). Exercitatio anatomico-medica de glandulis intestinorum earumque usu et affectionibus
  2. I. F. Meckel (1808). Beitrag zur vergleichenden Anatomie. Lipsia (Theodisce)
  3. Barbosa L., Soares C. (Iun 2015). "Ileal Duplication: An Unusual Cause of Intestinal Obstruction in Adult Life". BMJ case reports: bcr2014206638 
  4. Li B.-L., Huang X., et al. (Oct 2013). "Ileal Duplication Mimicking Intestinal Intussusception: A Congenital Condition Rarely Reported in Adult". World journal of gastroenterology 19 (38): 6500-4 

Nexus interni

  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!