Erythrocytus (-i, m.)[1] est rubra sanguinis hominis et animalium vertebratorum cellula, quae cellulis corporis oxygenium affert et dioxidum carbonis aufert. In mammalibus illae cellulae cum maturae sunt nucleo carent; econtra avium erythrocyti nucleum habent.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Erythrocyti.

Proprietates erythrocytorum humanorm

recensere
  • Diametrum: circa 7.5 µm (micrometra) (7.5·10−6m)
  • Crassitudo: 2 µm apud marginem et 1 µm in medio
  • Densitas in sanguine: circa 4.5–5.5 Mio/mm3 (circa 5·106/µl = 5·106/mm3 = 5·1012/l = 5·1015/m3)
    • in sanguine virorum: 4.6–6.2·109/ml; 14–18 g/100 ml oder 8.7–11.2 mmol/l
    • in sanguine mulierum: 4.0–5.4·109/ml; 12–16 g/100 ml oder 7.4–9.9 mmol/l
  • Numerus totalis: 24–30 billioni = 24–30·1012
  • Tempus in quo erythrocyti ad maturitatem perveniunt: circa 7 dies
  • Vita media: circiter 120 dies aut 4 menses
  • Erythrocyti a corpore creati: circa 1 %/dies = circa 200 milliardi/dies = circa 2 millioni/secundus
  • Superficies plena: 4000–4500 m2
  1. C. E. Walker (18 Dec 1906). "De erythrocytorum origine apud mammalia". Transactions of the Pathological Society of London 58: 99 .

Plura legere si cupis

recensere


Nexus interni