Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Glycogenum est polymerum permultis ex moleculis glucosi compositum et horreum principale energiae corporis in hominibus et ceteris vertebratis[1].

Glycogeni structura: Catenae glycogenorum nucleum enzymi glycogenini cingunt.

Unitates glucosi catenas per vincula alpha(1-4), at ramulos per vincula alpha(1-6) octoni duodeni formant. Abundat iecur glycogeno, minus musculi corporis. Generatio glycogeni metabolica glycogenogenesis, dissolutio glycogenolysis vocitantur.

Iuxta metabolismum glycogeni diversi morbi noti sunt.

Glycogeni structuraRecensere

Glycogenum est polymerum magnum cum catenis ramificatis. Unitas basalis est molecula glucosi, saccharidum ex sex atomis carbonii compositum (C
6
H
12
O
6
).

Mala metabolismi glycogeniRecensere

GlycogenosesRecensere

Glycogenoses sunt mala in parte genetica metabolismi glycogeni. Et glycogenogenesis et glycogenolysis affici possunt. In parte symptomata hypoglycaemia, hepatomegalia, hyperlipidaemia observantur.

NotaeRecensere

  1. Pelletier J., Bellot G., Pouysségur J., Mazure N. M. (Nov 2013). "Biochemical titration of glycogen in vitro". Journal of visualized experiments (81): e50465 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • US National Library of Medicine: Inscriptio verbi glycogeni (Anglice)
  • Oregonstate.edu de glycogeno (Anglice)
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!