Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Glycogenolysis est iter metabolicum separationis chemicae glucoso-6-phosphati ex glycogeno (n) efficiens glycogenum (n-1). Cum glucosi angustiis in iecore et musculis ex copiis glycogeni per enzymum glycogeni phosphorylasis glucosum liberatur[1]. Reactio inversa glycogenogenesis vocatur. Significatio itineris huius metabolici est energiae emanatio ex glycogeni iecoris horrei glucosi et musculorum.

Structura glycogeni: In iecore et musculis glycogenum plurium ramorum constans inveniuntur. Reactiones glycogenolysis his ramis glucoso-6-phosphatum.

EpidemiologiaRecensere

Verbum glycogenolysis est compositio de verbis glycogeni et Graecis γλυκύς glykys 'dulcis‘ + λύσις lysis 'dissolutio'.

Significatio et contextusRecensere

Glycogenolysis cum glucosi angustiis necessitateve organismo vivo celeriter saccharum energia denique iubet. Nimirum illius reactiones biochemicarum in cellularum cytoplasmate reperiuntur. In iecore hepatocyti glucosum liberatum tam ad suum ipsum quam ad usum organorum aliorum utuntur, atquin in musculis myocyti glucosum prorsus in suam rem convertunt.

Locus glycogenolysisRecensere

Glycogenolysis imprimis in iecoris hepatocytis myocytisque musculorum fiunt.

CursusRecensere

GlycogenumRecensere

In corpore glycogenum est forma chemica glucosi accumulati. Conservationis in iecore musculisque moleculae glucosi concatenatae sunt.

Clavi glycogenolysisRecensere

Hoc posito copiarum glycogeni cum signis et hormontis glucagoni velut epinephrini tunc his ex copiis glycogeni phosphorolysi per enzymum glycogeni phosphorylasis glucosum liberatur. Versa vice glycogenolysis per insulinum inhibetur.

Perturbationes glycogenolysis et morbiRecensere

De consuetudine regeneratio glucosi ex glycogeno sine perturbationibus fit. Famibus, ut in angustiis gravibus sive anorexia nervosa copiae comparatae vix iam satis sunt. Sub exercitationibus equidem vehementibus inopia quoque glucosi nascatur usque ad hypoglycaemiam cum symptomatibus (sudor, convulsiones).

Supra nonnulli morbi imprimis genetici glycogenoses (morbi glycogenum condendi[2]) noti sunt. Adhuc quindecim dumtaxat typi morborum condendi descripta sunt. Saepe symptoma hepatomegaliae offertur[3].

NotaeRecensere

  1. Collegium Elmhurstiense: de glycogenolysi (Anglice)
  2. In operibus Anglicis notio Glycogen storage disease, abbreviatura GSD, adhibetur.
  3. Khoury J, Zohar Y, Shehadeh N, Saadi T (2018). "Glycogenic hepatopathy". Hepatobiliary Pancreat Dis Int 17 (2): 113-8 

Nexus interni

  Haec stipula ad biochemiam spectat. Amplifica, si potes!