Diplopoda (a Graeco: διπλόος 'duplex' et πούς 'pes'), vulgo milipedae appellata, sunt classis arthropodum, quae habent duo paria crurum articulatorum in plerisque corporis segmentis, quoque segmento ex duobus segmentis coniunctis formato. Pleraque diplopoda longa corpora habent, cylindrata aut plana, quibus sunt plus quam viginti segmenta, quamquam Oniscomorpha sunt breviora et se in pilas volvere possunt. Praeter nomen, nulla milipeda nota mille pedibus gloriari potest; maximum pedum numerum, 750, habet species Illacme plenipes. Hodie fere 12 000 species notae sunt, in sedecim ordines et circiter 140 familias divisae; itaque Diplopoda sunt maxima classis Myriapodum, subphyli quod etiam centipedas aliasque bestiolas multipedes comprehendit.

Variae milipedae

Subphylum : Myriapoda 
Classis : Diplopoda 
De Blainville in Gervais, 1844
   
Palaeontologia
428–0 m.a.Silurium inferius > Recens
Subdivisiones: Subclasses

In antiquitate

recensere

Vocabulum milipeda (vel millepeda) in Plinii Naturali historia reperitur; non autem Diplopoda, sed erucas Lepidopterorum vel Oniscidea describere videtur:[1]

milipeda, ab aliis centipeda aut multipeda dicta, animal est e vermibus terrae, pilosum, multis pedibus arcuatim repens tactuque contrahens se; oniscon Graeci vocant, alii iulon. efficacem narrant ad aurium dolores in cortice Punici mali decoctum et porri suco. addunt et rosaceum et in alteram aurem infundunt.[2]

  1. Interpretatio Bostock et Riley (1855), 29.39, nota 4.
  2. Plin. Sen., Naturalis Historia 29.136.

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
  • De Diplopodis apud Animal Diversity Web (Anglice)