Crus
Crus (-ris, n.) sensu stricto[1] est pars artus inferioris inter genu et pedem imprimis hominum, sed etiam vertebratum. In arthropodis autem crura dicuntur omnes artus (sex aut octo). Sensu latiore crus humanum a pelve ad pedem extenditur.
OssaRecensere
Ossa cruris humani (sensu stricto) sunt tibia et fibula, quibus supra adduntur femur et patella.
MusculiRecensere
Tredecim musculi sunt in crure hominis:
Partitio anteriorRecensere
- Musculus tibialis anterior
- Musculus extensor digitorum longus
- Musculus extensor hallucis longus
- Musculus peronaeus tertius
Partitio posteriorRecensere
- Musculus popliteus
- Musculus gastrocnemius (sive gemelli surae)
- Musculus plantaris
- Musculus soleus
Partitio lateralisRecensere
Partitio posterior profundaRecensere
Nervi crurumRecensere
Nervi principales cruris sunt rami nervi ischiadici.
Nervus tibialisRecensere
Nervus tibialis ex nervi ischiadici divisione in fossa poplitea oritur, deinde, latere cruris postico, in compartimento cruris posteriore situs est. Currit deinde nervus directe et deorsum adversus pedem, quo dividitur in ramos duos: Nervum plantarem medialem et nervum plantarem lateralem.
Nervus fibularis communisRecensere
Nervus fibularis communis ad latus secundum fibulam reperitur. Rami eius terminales sunt nervus fibularis superficialis et nervus fibularis profundus.
NotaeRecensere
- ↑ Bock, C. H. (1851): Anatomisches Taschenbuch. ed. 4. Lipsiae, Renger'sche Buchhandlung
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |
Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |
Membrum inferius • cingulum pelvicum • nates • coxa • femur • genu • crus • pes | |